Testa est tegmen quod aliquorum animalium corpus tegit, exempli gratia testudinum, molluscorum, brachiopodorum, vel in biologia hodierna, praesertim organismorum unicellularium.
Testudinis testa ipsa testudo vocari potest, sive celtium, quia e stratibus osseis et corneis constat duas partes quae dividuntur in partes superiorem (carapacem dictam) et inferiorem (plastrum). Carapax e scutis trium generum constat, quae sunt vertebralia (supra), costalia (latere), marginalia (latere ad infra). E testae parte antica, caput et crura anteriora exeunt; parte postica, cauda et crura posteriora; columna vertebralis cum testa parte dorsuali coniungitur.
Testa vel concha horum animalium varios aspectus habet: apud Brachiopoda et Bivalvia e duabus valvis constituitur, apud Gastropoda helicis similemve formam exhibet, apud Scaphopoda tubae similis est.[1]
Nonnulli organismi unicellulares testas possident, exempli gratia Foraminifera, Radiolaria, Diatomeae, Coccolithales, et alia.[2]