Thalassacratia (Graece θάλασσα = mare, et κρατεῖν = regere) est dominium sive civitas, quae classe navium nisa imperium maritimum obtinet, ut negotia sive res oeconomicas suas tueatur.

Antiquitas

Primo verbum attestatum est apud Herodotum, qui Cretam Minoe regente „thalassocratiam“ Aegaei maris exercuisse affirmat et locutus necessitatium obstitet thalassocratiam poenam.[1] Etiam Thucydides de thalassocratia Minoa refert.[2] His diebus autem apud plurimos historicos in dubio est, num talis thalassocratia Minoa umquam exstiterit.[3]

Eusebius Pamphili in opere suo Chronicon intitulato 17 populos imprimis in insulis habitantes (Cyprii, Rhodii) nominat, qui aliquo tempore thalassocratiam obtinuissent.[4] Et Mycenaei (a circiter 1450 a.C.n.) et Phoenices (a circiter 900 a.C.n.) et Poeni Carthaginis (a circiter 600 a.C.n.), forsitan etiam Etrusci, imperium maris ad negotia tuenda appetiverunt. Thalassocratia aetatis classicae fuerunt Athenae, imprimis tempore Foederis Delii primi ac secundi ab circiter 480 a.C.n..

Aevum Novum

Imperium Britannicum saeculo undevicesimo (post Napoleonem devictum) maximum coloniarum imperium historiae factum est. Occasus eius post Primum bellum mundanum coepit. Civitates Foederatae Americae saeculo vicesimo ineunte imperium maritium factae sunt.

Bibliographia

Nexus interni

Notae

  1. Vide Herodotus III, 122]
  2. Vide Thucydides 1,4.1
  3. A. Bernard Knapp: Thalassocracies in Bronze Age Eastern Mediterranean Trade. Making and breaking a myth. In: World Archaeology. 24/3, 1993, p. 332.
  4. ibidem

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!