Theramenes Hagnonis filius (mortuus 404 a.C.n.) fuit homo politicus et strategus Atheniensis. Oligarchis favebat et aristocratiam Athenis instituere cupiebat quam optimos viros rempublicam gubernantes finiebat. Ita anno 404 a.C.n. praecipuus pacis cum Lysandro et Lacedaemoniis auctor fuit[1] antequam trigintiviratus creationi operam daret[2] qui mox triginta tyranni appellati sunt. Mox tamen a Critia et a saevisiimis e collegis dissensit et ab eis morte damnatus est[3]. Cicutam bibere coactus ultimam guttam ut cottabi lusu effudisse narratur dicensː "Pulchro Critiae estoǃ"[4]. Quam ob mortem mitiore fama apud posteros fruebatur[5], quamvis unus e triginta tyrannis.
Diversissima iudicia de hoc homine tradita sunt[6]. Iam anno 411 a.C.n. democratiae evertendae et quadringentiviratui instituendo operam dederat[7] antequam sententiam mutaret atque socios ipse accusaret[8]. Itaque proditor a Critia appellabatur[9]. Item anno 406 a.C.n. strategos apud Arginusas victores ut morte adficerentur hortabatur[10] quamquam ipse culpa non vacabat[11], ut qui tum trierarchus fuit. Eius flagitia a Lysia enumerantur in oratione Contra Eratosthenem, qui Theramenis amicus fuisse gloriabatur. Sed post diuturnum bellum fuerunt qui moderationem eius comprobarent; inter populares et optimates mediam. Ita Aristoteles eum inter optimos politicos recentiores numerabat una cum Thucydide et Nicia[12].
Strategus anno 410 a.C.n. fuit et in Hellesponto Alcibiade duce Cyzicenae victoriae navali interfuit. Simul pecunias e sociis civitatibus colligebat et oligarchias in insulis evertebat[13]