Familia
Titus Maccius Plautus (Sarsinae in Umbria, hodie in Aemilia-Romania, natus anno ignoto) Romae floruit et mortuus est anno 184 a.C.n.,[1] fuit histrio et auctor fabularum scaenicarum Latinarum generis comoediae palliatae.
De vita Plauti nihil satis constat. Secundum Aulum Gellium circa 130 opera ei adscripta sunt, e quibus viginti unum nobis traduntur. Fabulas suas Plautus e Comoedia Nova Graeca traxit, et praecipue e comoediis Menandri; nonnulla autem mutavit et rerum et personarum. Ex operibus litterariis in lingua Latina hodie servatis haec sunt antiquissima; scripta enim Naevii, Livii Andronici aliorumque antiquiorum nunc deperdita sunt.
Hic est pars ex actu primo operis Mostellariae, trimetris iambicis conscripta. Lingua est archaica, ita aliqua vocabula cum finibus differentibus videas.
Grumio - Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
Egredere, erilis permities, ex aedibus.
Ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
Exi, inquam, nidor, e culina. Quid lates?[16]
Tranio - Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
An ruri censes te esse? Abscede ab aedibus.
Abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua.
Em, hocine volebas?
Grumio - Perii. Cur me verberas?
Tranio - Quia vivis.
Grumio - Patiar. Sine modo adveniat senex.
Sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio - Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grumio - Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
Cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
Nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem adulescentem optumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
Haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
Hocine modo hic rem curatam offendet suam?
Hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
Nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
Virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio - Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
An ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
Lubet potare, amare, scorta ducere.
Mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grumio - Quam confidenter loquitur.
Tranio - At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
Germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
caeno kopron commixte.
Grumio - Quid vis fieri?
Non omnes possunt olere unguenta exotica,
si tu oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
Tu tibi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
Tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
Meum bonum me, te tuom maneat malum.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |
![]() |
Vicicitatio habet citationes quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |