Lichas tunicam "Nessi" Herculi porrigit. Imago incisa sedecimi saeculi.

Trachiniae sunt tragoedia quam Sophocles poeta Graecus anno incerto[1] (fortasse circa 440 a.C.n.) docuit. Argumentum e duabus fabulis Deianirae a centauro raptae et Herculis Nessi tunica combusti et in monte Oeta morientis duxit. Duo fata tragica igitur uno opere describebat, Deianirae et Herculis adeo ut coniuges ne semel quidem in scaena conveniant, sed idem histrio antiquitus utrasque partes egisse putatur. in hac fabula, Sophocles muliebrem cum virilem in Venere et matrimonio opponit; simul ut solet deficientem scientiam humanam ostendit quae deorum consilia prave interpretatur. Deianiram dulciorem et innocentiorem fecisse quam alii auctores videtur, qui eam zelotypia ductam depingebant. Idem argumentum postea Latine tractavit Seneca in Hercule Oetaeo. Ita appellata est tragoedia quia chorus e puellis urbe Trachine oriundis constat.

Personae

Res Trachine ad sinum Maliacum pro domo in qua Deianira Herculis reditum exspectat aguntur.

Summarium

Notae

  1. T. F. Hoey, "The Date of the "Trachiniae"", Phoenix, 1979ː 210–32. Plerique tamen eruditi inter primas Sophocleas tragoedias servatas Trachinias ponunt.
  2. Margalit Finkelberg, "The Second Stasimon of the "Trachiniae" and Heracles' Festival on Mount Oeta", Mnemosyne, 1996ː 129-143
  3. Stephen Esposito, "The Third Stasimon of Sophocles' "Trachiniae"", The Classical World, 1997ː 21-38
  4. Versus 859-60ː ἁ δ᾽ ἀμφίπολος Κύπρις ἄναυδος φανερὰ τῶνδ᾽ ἐφάνη πράκτωρ = tacita inserviens Cypris manifesta harum rerum effectrix est".
  5. In hoc monte vulgo Iovi sacrificabatur (versus 1191-2).
  6. Exempli gratia apud Ovidium libro nono Metamorphoseon et Senecam siquidem tragoedia Hercules Oetaeus ei adsignanda sit.
  7. Spectatores vero Athenienses deum esse Heraklem sciebant. Ad quod fortasse alludit Sophocles cum versu 1270 Hyllus dicitː τὰ μὲν οὖν μέλλοντ᾽ οὐδεὶς ἐφορᾷ = "futura nemo videt".
  8. Versus 1278 (quem nonnulli editores Hyllo tribuunt)ː κοὐδὲν τούτων ὅ τι μὴ Ζεύς.

Bibliographia

Editiones et commentarii

Plura legere si cupis

Hercules sese rogo comburensː incisa imago sexti decimi saeculi.

Nexus externi