Rectio
Populus
Origo
Universitas Gandavensis[1] vel Academia Gandavensis (Nederlandice Universiteit Gent, vulgo UGent) est universitas publica Gandavii, in Belgica, anno 1817 a Gulielmo rege condita. Lingua in usu initio Latina erat[2], ex anno 1830 (res novae Belgicae) Francogallica[3]. Primum curriculum in sermone Batavo anno 1884 incepit[4] (eruditio magistrorum), sed demum anno 1923 duae sectiones creatae sunt: sectio cum duabus partibus in lingua Batava et tertia parte in lingua Francogallica, altera cum duabus partibus in lingua Francogallica et tertia parte in lingua Batava.[5] Postremo anno 1930 omnia curricula Batave docta sunt.[6]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Gandavensem spectant. |
![]() |
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||