Rectio
Populus
Origo
Tabula aut despectus
Universitas Indianensis[1][2] (Anglice Indiana University) est composita universitas publica cui sunt multi campi in Indiana civitate Civitatum Foederatarum sita.[3] Universitati sunt corpus scholasticorum plus quam 110 000 hominum doctrinae studiosorum, inter quos circa 43 000 hominum qui in campo universitatis Indianensis apud Bloomingtoniam et circa 31 000 qui Indianapoli in campo universitatum Indianensis et Purdue matriculaverunt.
Aestimatio dotis Universitatis Indianensis coniunctarumque societatum fundatarum anno 2011 fuit $1.57 billiones.[4]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitatem Indianensem spectant. |