Familia
Memoria
Vajiravudh sive Rama VI (natus 1881; mortuus 1925) fuit ab anno 1910 usque ad obitum rex Siamensis.
Natus die 1 Ianuarii 1881 Vajiravudh fuit filius maior natu quem genuit rex Chulalongkorn ex uxore (quae et soror) eius Saowabha. Princeps Vajiravudh fuit alumnus Collegii Regii Militaris iuxta Sandhurst et postea (annis 1900-1901) Aedis Christi universitatis Oxoniensis.
Patre anno 1910 e vita exiente, fratre Vajirunhis primo natu (ex alia matre) iam mortuo, regnum Vajiravudh accepit. Anno 1912 novas res moverunt milites nonnulli; qua re cognita, fratre Chakrabongse adiuvante, Vajiravudh coniuratos in captivitatem misit. Anno 1917 coniuratio altera orta est a quibusdam qui in Germania rei militari studuerunt ut principi Paripatra regnum transmiserent, sed vano.[1] Die 25 Novembris 1925, filia nuper genita sed filio carens, Vajiravudh mortuus est, successore fratre Prajadhipok.
Rex Vajiravudh tres fabulas Gulielmi Shakespeare in linguam Thai transtulit, scilicet Romeo and Juliet, The Merchant of Venice, As You Like It.[2]
Vajiravudh in matrimonium duxit:
Rama I 1782 • Rama II 1809 • Rama III 1824 • Mongkut 1851 • Chulalongkorn 1868 • Vajiravudh 1910 • Prajadhipok 1925 • Ananda Mahidol 1935 • Bhumibol Adulyadej 1946 • Vajiralongkorn 2016 Capsae cognatae: Primi ministri Thailandiae | |