Varius Gratus fuit eques Romanus qui inter 15 et 26 praefectus Iudaeae et Samariae fuit, ab imperatore Tiberio designatus. Annio Rufo successit et provinciam proficiscens Pontio Pilato tradidit.

Inscriptio Caesareae reperta et ad Pontium Pilatum spectans indicat verum titulum praesidum Iudaeae 'praefectum' tum fuisse, non procuratorem ut credebatur e vocabulo Graeco epitropos a Flavio Iosepho et aliis auctoribus negligenter adhibito (nam inscriptionibus publicis mentiri non licet). Procuratores nominati sunt postea a Claudio imperatore, quia praecipuum munus eorum ad reditus fiscales pertinebat. Penes praefectos erant iudicia capitalia et nonnullis equitibus et peditibus imperabant sed legatis Syriae subiacebant quibus legiones erant.


Ut plerique magistratus a Tiberio imperatore instituti Valerius Gratus in officio diu mansit. Initio paene quotannis summum Iudaeorum sacerdotem abdicabat ut alium designaret (quod indicium turbarum fuisse videtur) donec anno 18 Iosephum Calaphan designavit qui per viginti proximos annos hoc munere functus est.

Fontes

Si vis plura legere

Nexus externi

De nummis procuratorum Iudaeae apud Jewish virtual library