Id est universitas publica annorum 1817-1835. Si aliam universitatem Lovaniensem quaeres, vide paginam Universitates studiorum Lovanienses.


Academia Lovaniensis[1] sive Universitas Publica Lovaniensis, die sexto mensis octobris anni 1817 condita est Lovanii a moderatoribus Regni Belgici Uniti[2].

In qua Universitate, ut tunc temporis mos erat fere in omnibus academiis Europaeis, sermone Latino docebatur.[3]

Statim advenere 230 discipuli.

Haec Universitas studiorum ab auctoritate publica abolita est anno 1835, tamen eius pondus non fuit parvum quia erudivit primam generationem eorum qui libertatem Belgicae attulerunt et qui postea in hoc novo regno novam patriam ad altiora attulerunt, eius prosperitatem auxerunt, bonasque litteras et scientias promoverunt.

Attamen, ut perspicue scripsit Gertrudis Couderé, multi de hac Universitate nesciunt quasi nefas esset!

Historica Arletta Graffart ipsa de causis cur in oblivium ceciderit haec institutio sese interrogat, quia, ut ait, multo magis quam Universitas catholica Lovaniensis resurrectio quaedam prisci Studii Generalis Lovaniensis esse videtur. Studium enim generale Lovaniense, ut Universitas publica, ab auctoritate publica ducis et urbis cum assensu Papae condita est citra episcoporum clerique consensum.

Haud verum est dicere, ut multi putant, eam nullius momenti fuisse. Etenim omnes professores maximae doctrinae fuerunt, inter quos multi, imbuti doctrina idealismi Fichteani ex melioribus Universitatibus Germaniae Ienae, Marpurgi Heidelbergaeve advenere .

Pro certo habendum est eos magni ponderis fuere in educandis iuvenibus Belgicis qui seditionem nationalem, more germanico, magis quam socialem, concitaverunt.

Sic iuventas, ducente et adhortante Silvano Van de Weyer, multum favit societatibus liberalibus, romanticis et nationalisticis germanicis et quoque philhellenismo, ita ut alumni Universitatis publicae Lovaniensis eam quasi arcem liberalismi et seditionis fecissent.

Forsitan propter hanc professorum germanicorum impulsionem regem principem germanum eligerunt?

Et, si fas est dicere, haec Universitas publica Lovaniensis splendide micuit splendidamque generationem edocuit.

Oeci

Haec Universitas nova Lovanii in nonnullis collegiis priscae Universitatis -Sancti Donati, Praemonstratensium, Veteranorum Regisque - sedem collocavit.

De Facultatibus

Praenobilis baro a Reiffenberg, senator academicus et professor in Universitate publica Lovaniensi.

Universitas publica Lovaniensis iam a die suae creationis praedita est Facultatibus Iuris, Medicinae Scientiarum Mathematicarum et Naturalium atque Bonarum Litterarum Philosophiaeque.

Rectores Magnifici

Dirigebatur a Rectoribus Magnificis, inter quos:

Graphiarii

Senatores Academici

Bibliothecarius

Carolus Bernhardi (1799-1874), bibliothecarius Universitatis publicae Lovaniensis.

Professores

Ut constat, maior pars professorum oriundi sunt e diversis plagis Europae, veniuntque praecipue e celebribus Universitatibus Germanicis, solum unicus Batavus adest, pluresque quoque professores fuerunt in prisco Studio generali Lovaniensi, ita ut paululum connexionem facerent inter novam et priscam Universitatem mediaevalem. Tamen, animadvertendum est, neminem e veteribus professoribus prisci Studii Generalis Lovaniensis docuisse in futura Universitate catholica.

Facultas iuris

In hac facultate in qua eruditi sunt primi iurisconsulti belgici doctissimi professores docuerunt, inter quos notandi sunt: professores germani Leopoldus Augustus Warnkoenig, Birnbaum Bambergensis vel Xaverius Jacquelart, natione Belga, qui olim etiam docuit in prisco Studio generali Lovaniensi. Quorum nomina nonnulla hic subter recensentur:

Facultas medicinae

Iohannes Baptista Van Mons, professor in Universitate publica Lovaniensi.

Facultas scientiarum mathematicarum et physicarum

Facultas Philosophiae Bonarumque Litterarum

Iosephus Jacotot, professor in Universitate publica Lovaniensi.

Nonnulli discipuli famosi

Silvanus van de Weyer, olim alumnus in Universitate publica Lovaniensi.

Multi e pristinis alumnis qui didicerunt in Universitate publica Lovaniensi facti sunt homines magni ponderis in novo Regno Belgico, atque micuerunt tam in rebus politicis, quam scientificis aut in bonis litteris. Inter quos nominari possunt:

Notae

  1. Annales Academiae Lovaniensis, vol. I, Bruxellis, anno 1821 (Textus apud Google Books).
  2. Annales academici, 1827, p. 8 : « tam diversam habeat soli naturam, quam regnum Belgicum, cara nostra patria; hic enim, ut in Zelandia et in multis Groningae, Brabantiae Meridionalis, Trajecti, Frisiae, aliarumque provinciarum partibus invenitur argillosa terra....»
  3. Hubertus Nélis, Inventaire des archives de l'Université de l'État à Louvain, Bruxellis, anno 1917, pag. 8: "tous les professeurs, à l'exception de ceux de littératures hollandaise et française, de la pratique du droit et des sciences économiques, devaient aux termes de la loi, se servir dans leurs leçons de la langue latine."

Index bibliographicus

Nexus interni