Vide etiam paginam fere homonymam: 227 Philosophia.
Philosophia et artes liberales.

Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."[1]

Vocabulum philosophiae a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum putabat; ipse autem se sapientem (sophos) haberi nolebat. Amator sapientiae (vel scientiae) igitur dici malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et ceterae.

Notiones philosophiae

Inter notiones philosophicas sunt philosophari; esse, essentia, quidditas, haecceitas, substantia, exsistentia, res, realitas; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio, cosmotheoria.

Divisio

Praecipuae philosophiae notiones realitatis et veritatis (in metaphysica, logica, et ontologia), sapientiae (in epistemologia), boni et iustitiae (in ethice et oeconomia politica), et pulchritudinis (in aesthetica) sunt.

Philosophia dividitur in:

1. Philosophia essendi (seu metaphysica), quae subdividitur in:

1.1 Metaphysica generalis (seu ontologia) et

1.2 Metaphysica specialis.

Ontologia dividitur in:

1.1.1 Generalis,

1.1.2 Aetiologia et

1.1.3 Categorologia.

Metaphysica specialis dividitur in:

1.2.1 Theologia naturalis (seu theodicea seu soteriologia),

1.2.2 Cosmologia (seu philosophia naturae, cosmologia metaphysica, cosmologia philosophica) et

1.2.3 Philosophia hominis (seu psychologia metaphysica, psychologia philosophica, psychologia rationalis, anthropologia philosophica).

2. Philosophia cognoscendi (seu critica, epistemologia, gnosologia, theoria cognitionis, phaenomenologia, logica materialis, logica maior, criteriologia, ideologia, methodologia)

3. Philosophia operandi (seu ethica, philosophia moralis, moralitas, axiologia (in qua aesthetica, calologia seu theoria artis est) et sociologia philosophica). Subdividitur in:

3.1 Ethica generalis et iustitia socialis

3.2 Ethica specialis (in qua philosophia politica vel oeconomia politica est).

Logica (logica formalis seu logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum mathematica, scientiae formales sunt.

Historia philosophiae

Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. index philosophorum.

Philosophia Occidentalis

Graecia

Mors Socratis, pictura ab Iacobus Ludovico David anno 1787 picta. Socrates venenum Conii bibiturus est.
Plato (laeva) et Aristoteles (dextra): pars Scholae Athenarum, a Raphaelo anno 1509 picta.
Origo philosophiae

Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt:

Philosophia classica

Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Philosophi, qui creaverunt classicam philosophiam in Europa, fuerunt:

Philosophia hellenistica

Roma

Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosophi erant:

Mediaevalis philosophia

Sanctus Thomas Aquinas.

Philosophia Temporis Renatarum Artium

Marsilius Ficinus.
Iordanus Brunus.

Hodierna philosophia

Ioannes Lockius.
Renatus Cartesius (Franciscus Hals pinxit).
Immanuel Kant.

Philosophia pessimismi

Philosophia Institiae Socialiae

Philosophia neo-Aristoteliana

Philosophia analytica

Philosophia marxistica
Philosophia existentialistica
Philosophia post-moderna
Philosophia phaenomenologica

Hermeneutica

Philosophia Sinica

Philosophia Confuciana

Philosophia Daoistica

Philosophia Mociana

Aliae doctrinae

Philosophia Indica

Philosophia Brahmanica

Philosophia Buddhica

Nexus interni

Notae

  1. Franciscus Baco, De dignitate.

Bibliographia

Praefationes

Res

Anthologiae

Opera referentiae

Addita

Nexus externi

Scientiae humanae