Wikidata Ludovicus Althusser
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Althusser: imago
Ludovicus Althusser: imago
Nativitas: 16 Octobris 1918; Bir Mourad Rais
Obitus: 22 Octobris 1990; La Verrière
Patria: Francia
Nomen nativum: Louis Pierre Althusser

Familia

Coniunx: Hélène Rytmann

Memoria

Sepultura: Cimetière de Viroflay

Ludovicus Althusser seu Ludovicus Petrus Altusserius[1] (natus in suburbiis Algeriae die 16 Octobris 1918; mortuus in nosocomio iuxta La Verrière Evelinarum die 22 Octobris 1990) fuit philosophus Francicus Marxianus.

Curriculum vitae

Alma mater sua fuit Schola Normalis Superior, ubi Ioannes Guitton et Gaston Bachelard tum docebant. Deinde ipse magisterium exercuit, cui discipuli inter illustrissimos fuere Michael Foucault, Iacobus Derrida, Michael Serres...

Quamquam socius Factionis Communisticae Franciae et Lenin et Mao Zedong admirabatur, tamen dogmata Factionis et Stalinismi recusavit. Cogitationem novam de Carolo Marx cum epistemologia sua, structuralismo, psychoanalysi etiam studium de Spinoza, Machiavelli, Lacan scripsit.

Anno 1980 uxorem suam occidit e morbo mentis ː poena tamen non adfectus est quia non compos mentis iudicabatur.

Opera

Bibliographia

Notae

  1. "Philosophia - Album Angelorum"

Nexus externi