Lectulus in officina Sigismundi Freud, Londinii conservatus.

Psychoanalysis,[1] sive psychanalysis,[2] (a Graecis ψυχή 'anima' + ἀνάλυσις 'dissolutio') est copia theoriarum et artium therapeuticarum[3] quae, studium mentis omni sensu carentis attinentes,[4] ratio curationis morborum mentis una sunt. Quae disciplina a Sigismundo Freud neurologo Austriaco annis 1890 ineuntibus proposita est.

Sigismundus Freud, psychoanalysis conditor.

Fundamentum theoriae est sexualitas, imprimis sexualitas infantilis ut libido, unus impetuum naturalium sive voluptates, sicut sadismus, masochismus, narcissismus, fetischismus et complexus Oedipodis. Quia haec omnia extra conscientiam sunt, analysis ad cognitionem morborum mentis per interpretationem phantasiae vel somniorum ducit.

Freud primam mentionem psychoanalysis anno 1896 in duabus commentationibus fecit (Theodisce Psychoanalyse; Francogallice psycho-analyse). Antea de psychische Analyse et klinisch-psychologische Analyse scripserat.[5]

Homo qui per psychoanalysem tractat psychoanalyticus/-a sive psychanalyticus/-a vocatur.

Therapia

Methodus prima cuiusque psychoanalysis est interpretatio conflictuum aegroti inconsciorum, qui cum vita eius cotidiana confundunt. Varietates interpretationum adhiberi possunt. Extra interpretationem technicae classicae instructiones, exploratio, clarificatio descriptae sunt. Praeterea reconstructio ad historiam personalem causam symptomatum currentium spectat. Ex theoria relationum obiectorum Melaniae Klein (1882—1960) denique operis et Ioannis Bowlby (1907—1990) et Mariae Ainsworth (1913—1999) emanata, problemata fiduciae primitivae (Erikson, 1950) ope technicarum novarum psychoanalysis intersubiectivae tractari licuerunt.

Theoria relationum obiectorum

Relatio obiectorum ad subiecti imaginem (relationem) aut realem aut irrealem mundi et vivi et non vivi (obiectorum) refert. Theoriae relationum obiectorum primum ad relationem priam inter parentes et infantem, velut cognitio infantis et sui ipsius et hominum proximorum suorum, secundum ad effectus illarum in personam formandi spectat. Theoria haec ab psychoanalytica Melania Klein excogitata est.

Nexus interni

Notae

  1. Periodica de re morali canonica liturgica, Tom. LI, 1962, fasc. 2, p. 240; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis (SKS, 2006), p. 117, 319; Ephemeris 2007; Hans Meyer, Medizinisches Wörterbuch: Deutsch - Latein (Ratisbonae: S. Roderer Verlag, 2004), p. 232; Norstedts svensk-latinska ordbok (s.v. psykoanalys).
  2. Acta et documenta Concilio Oecumenico Vaticano II apparando (Typis Polyglottis Vaticanis, 1961), p. 83.
  3. Merton M. Gill, American Mental Health Foundation: "What is psychoanalysis? Of course, one is supposed to answer that it is many things — a theory, a research method, a therapy, a body of knowledge. In what might be considered an unfortunately abbreviated description, Freud said that anyone who recognizes transference and resistance is a psychoanalyst, even if he comes to conclusions other than his own. . . . I prefer to think of the analytic situation more broadly, as one in which someone seeking help tries to speak as freely as he can to someone who listens as carefully as he can with the aim of articulating what is going on between them and why. David Rapaport (1967a) once defined the analytic situation as carrying the method of interpersonal relationship to its last consequences." Merton M. Gill, "Psychoanalysis, Part 1: Proposals for the Future", American Mental Health Foundation, archivum 10 Iunii 2009
  4. Jane Milton, Caroline Polmear, et Julia Fabricius, A Short Introduction to Psychoanalysis (SAGE, 2011), 27: "All psychoanalytic theories include the idea that unconscious thoughts and feelings are central in mental functioning."
  5. Oxford English Dictionary, 3a editio (2007), s.v. "psychoanalysis, n."

Bibliographia

Introductiones

Opera rationis

Series librorum

Opera generalia