-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).
Facies variis artis generibus pictae.
Signum quod feminam summae artis gymnasticam monstrat.

Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus(en), partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longae actionum praecipuarum seriei exsequendi ut finis quidam attingatur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, omnes vias modosque rerum bene agendarum comprehendit.

Artifex est qui aliquam artem exerceat. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur, saepeque censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum.

Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae hominibus liberis discendi aptae censebantur, sed per aetates, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem excogitatae sunt, quae inter artes liberales a maioribus posteris traditas non censentur. Illae bellae artes praecipue ad operis artifices pulchritudinem coluntur. Artes ingeniariae, ex contrario, sine fine aesthetico, ortae sunt praecipue ad propositum oeconomicum scientificumque.

Artium exempla

Multa aedificia, elegante aedificata, arte instructa, Hongcongi in Sina.
Tapete Navajo circa 1880 factum.
Beatus Mozarabicus in minuta tabula pictus. Hispania, saeculo decimo exeunte.

Nexus interni

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad artem spectant.
Ars et litterae