Saltatio,[1][2] seu ballatio,[3] seu chorea,[3] est artis genus quod plerumque ad rhythmicos corporis motus spectat, musicae usitate concinens,[4] in multis culturis perfectum ut forma expressionis vel socialis coniunctionis personalis, sive in condicionibus spiritualitatis vel exsecutionis oblatum.
Saltatio vocabulum antiquissimum est. Quamquam sensu latissimo omnia genera corporum ad musicam movendorum continet, praecipuo dicitur corpus brevibus modo saltibus movendi genus, quod antiquitas tantum solebat, non aliter quam hodie Italiane saltarello et Theodisce Springtanz vel nuperrime jumpstyle dicuntur.
Ballatio deducitur a verbo ballare, quod per mutuationem verbi Graeci βαλλίζειν 'saltare' verbo βάλλειν 'iacere' adiuvante in linguam Latinam pervenit. Ballatio maxime significat corporis motum, solum lautii? causa sine multo saltatu, vel mulieris virique paribus, saliendo aut non.[5] E ballatione et ballando, verba Francogallice ballet et Hispanice baile veniunt. Chorea, quae e nomine Graeco χορεία venit, maxime dicitur agilitas ballatioque saepe in circulis instructa vel cantata.[5] Notandum est, quod haec genera se invicem non excludunt: agilitas quaedam simul et saltatio et ballatio et chorea potest esse.
Inter ballationes Occidentales, quae inter mulierem et virum aguntur, sunt:[6]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saltatio spectant. |
Lege Ὄρχησις ("Saltatio") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Architectura · Ars · Artes liberales · Bellae artes · Cinematographia · Musica · Litterae · Photographia · Poësis · Saltatio · Sculptura