Schola artis est institutio educationis quae artes oculorum, praecipue illustrationem, picturam, photographiam, sculpturam, et designationem graphicam, exprimit. Scholae artis saepe in his provinciis curricula elementaria, secundaria, postsecundaria (vel subgraduata), vel graduata (vel postgraduata) habent. Quae distinguuntur a maioribus institutionibus quae etiam maiores vel gradus in artibus oculorum offerre possunt, solum autem unam partem maioris gregis curriculorum (sicut artes liberales et scientiae). Schola Bellarum Artium in Francia, ex tempore cum constitueretur, fortasse est primum talis institutionis ordinatae exemplar, contra antiquam magistri et tironis traditionem.