Discipuli in Afganistania.
Discipuli in Mexico.
Universitas Cantabrigiensis est institutio doctrinae altioris.
Universitas Bononiensis (Alma Mater Studiorum) Bononiae in Italia.
Homines educationem civilem Hongcongi recusant.

Educatio est ratio discendi doctrinam, disciplinam, et artes per cursum vitae. Doctores se multis rebus tradant, in eos plerumque referentes artem legendi, artem scribendi, mathematicam, scientiam, et historiam. Doctores in professionibus eximiis, sicut astrophysica, medicina, musica, iurisprudentia, zoologia—usitate professores in universitatibus et similibus eruditionis altioris scholis—solum suas proprias res doceant. Est etiam institutio in usibus pro quibus disertas "educationis vocationalis"? artes vellent, sicut sollertiam aeroplani gubernatoris. Praeterea, sunt multa educationis genera haud sollemni more, sicut in bibliothecis, interreti, museis, translaticiisque vitae quotidianae industriis.

Ius educationis est principale iurum humanorum descriptum: secundum Universam Iurum Humanorum Declarationem et post 1952, capitulum alterum tabularum primarum Europaei Iurum Humanorum Foederis omnes partes signatorias cogit ut ius educationis praestent. Per totum orbem terrarum, UNESCO Pactio contra discriminationem in educatione omnes discriminationes in educatione prohibet ac Consociationis Nationum Pactio Internationalis de Iuribus Oeconomicis, Socialibus et Culturae anni 1966 in capitulo 13 hoc ius praestat. Etiam Declaratio et propositum Vindobonae omnibus civitatibus educationem de iuribus humanis postulat ad plenam augmentum personalitatis et ad pacem et tolerantiam contra absensum alphabetismi. Etiam Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum est ad educationem omnibus. Et Pactio de iuribus hominum invalidorum educationem inclusivam postulat.

Nexus interni

Notae


Bibliographia

Nexus externi