Superbia est notio philosophica et psychologica, cuius definitio exacta multum a scaenographia philosophica pendet. Augustinus superbiam definivit esse "amorem propriae excellentiae".[1] Superbia quidem multum de gloria personali deque confidentia agit. Et conceptio omnes actiones, virtutes, vitiaque ab eo provenientibus complectitur.
Quia Lucifer propter superbiam contra Deum rebellare putatur, Augustinus docuit superbiam "initium peccati" esse et Ecclesia Catholica Romana, superbiam numerat inter septem peccata capitalia. Superbia, autem, in lingua Latina etiam sensum positivum complectitur, animam elevatam et voluntatem ad gloriam adeptam significans.[2]
In religione Christiana, superbia habetur esse "inordinata praesumptio alios superandi."[3] [4] Ecclesia Catholica, quae defectionem Luciferis a Deo habet fuisse superbiae causa, superbiam numerat inter septem peccatorum capitalium.[5]
Thomas Aquinas, doctor Ecclesiae Catholicae Romanae, censuit superbiam quoque sensus bonos habere, cum scripsit in libro Summa Theologica:
Aquinas igitur ponitur superbiam esse peccatum solum cum homines eam praeter rationem habent. Haec superbia irrationalis
Postea autem Aquinas semper superbiam ut peccatum tractacturus est, quia non censuit superbiam rationalem tam significantem esse. Potius proposuit magnanimitatem esse virtutem quae pusillinanimitatem opponit ne homines animos applicent ad aliquia viliora quam eos deceant, et humilitatem (non rationem per se) esse virtutem quae superbiam opponit ne homines animos ad aliqua superiora.[6]
In philosophia Obiectivista, superbia dicitur voluntas ad propriam perfectionem moralem attingendam;[7] Quam perfectionem Rand habuit homines possunt attingere vivendo in plena consistentia cum valoribus personalibus rationalibus.[8]
Sic superbiam definiens Rand cum Aquinate de superbia evidenter consensit, condicens superbiam irrationalem esse malum. Quia autem Rand habuit omnes virtutes esse distinctos rationalitatis aspectús, ea sensum vitiosum superbiae ponit iam exclusum esse a disputationibus ethicis. Atque Rand sensit magnam rationem habere quia virtus quam superbia praebet magnopere extollenda est. Rand enim contendit omnem hominem oportere colere sui aestimationem, et superbia sola est virtus qua homo sui aestimationem colere potest. Sicut Aquinas dixit, superbia nominatur ex hoc quod aliguis per voluntantem tendit supra id quod est.[6] Rand igitur, Aristotelei condicens, superbiam habuit esse coronam omnium virtutum, quia ab hominibus sola attenta est postquam omnes alias virtutes rationalitate inclusa attineantur.[9]
Superbia homophylophilica (vulgo Anglice pride, LGTB pride, gay pride) duae res dicitur: