Lucifer est stella Veneris, quae mane ante solem se ostendit; cum noctu apparet; dicitur etiam Vesper. Stella Veneris sic appellatur, quia mane ante solem oritur, quasi lucem ferens. Lucifer enim ille est, qui lucem fert.
Lucifer est conversio Έωσφόρου ('qui auroram fert') sive et Φωσφόρου ('qui lucem fert'), vocabulorum Graecorum. Vergilius, exempli gratia, in Georgicis (III, 324-5) sic stellam Veneris tamquam stellam matutinam praebet:
In libro Isaiae de rege Babyloniae (14,12) dicitur:
Titulus regis tella matutina (Hebraice Helel in Biblia) Graece Έώσφορος et Latine a sancto Hieronymo Lucifer convertitur. Scriptores Christiani putaverunt hunc locum Bibliorum de diabolo enarrare, et ergo luciferi casum esse sub figuris lapsum Satanas.
Petrus in altera epistula, quam scripsit, ipsi Iesu, qui oriri debet in cordibus fidelium, nomen Luciferi tribuit.[1] In libro Apocalypsis Iohannis, Christus, qui est lucifer, pollicetur se stellam matutinam fidelibus daturum, ut partem habeant claritatis suae.[2]
Praeterea, Christus est lumen gentium,[3] oriens ex alto,[4] cui deus pater dedit claritatem ante mundi constitutionem.[5] Sol iustitiae, qui illuminat omnem hominem,[6] Christus, cuius luciferi sidus est figura, maximum splendorem affert universo mundo.
Ecclesia Novi Testamenti hereditatem, quam precibus significat, sine ulla dubitatione adiit.
In maxima Christianorum vigilia, dum canit praeconium paschale, diaconus facit de Lucifero mentionem tamquam de Christo:
Praeterea, Ecclesia Catholica non semel in Officio Divino de Lucifero mentionem facit: aliquando uti Christi nuntio, qui adventum eius quasi praeparat; aliquanto uti Christo ipso, qui maximam lucem secum fert:
Ergo, ut videtur, in figuris liturgiae Ecclesiae Romanae, luciferi stella, ut quoddam Christi signum, aut ipse Christus aut Christi lux interpretanda est.
Biblia Vulgata Bibliorum Sacrorum editio, sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II ratione habita, iussu Pauli PP. VI recognita, auctoritate Iohannis Pauli PP. II promulgata. Libreria Editrice Vaticana, 1979.
Divinum Officium, ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum. liturgia horarum, iuxta Ritum Romanum, editio typica altera, vol. III, Libreria Editrice Vaticana, anno 2000.
Missale Romanum, ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia, Libreria Editrice Vaticana, anno 2002.