Biblia, plenius Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), scripturas sanctissimas Christianorum Iudaeorumque comprehendunt. Ex variis libris constant, quorum non omnes ab omnibus sectis religiosis agnoscuntur. Libri a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus recepti Apocrypha appellantur, seu, apud Catholicos Romanos, "Deuterocanonici."
Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur; quae pars more translaticio Vetus Testamentum sed aptius Biblia Iudaica (Hebraice Thanach) appellatur.
Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere Novum Testamentum appellatur.
Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. Biblia Sacra in sermonem Latinum a Sancto Hieronymo conversa sunt, et haec Biblia Vulgata nominantur.
Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum Sacrorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum sese dicant.
Ioannes Gutenbergus, inventor Germanicus, fuit primus qui libros sacros machinis in litteris motilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum Sacrorum versionis praeclarae Biblia Vulgata Gutenbergiana in chartas cannabaceas transcripsit.
Libri Veteris Testamenti Bibliorum Sacrorum, quarum antiquissimi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, et Deuteronomia, inter annos 1400 a.C.n. et 500 a.C.n. scripti sunt. Fertur illos scriptos esse a quodam Moyse circa annum 1400 a.C.n., sed scholastici hodierni dicunt eos post 700 a.C.n. scriptos esse.
Plurimi Christiani, Iudaei, et periti nostrae aetatis dicunt librum ultimum, illum Malachi, circa 500 a.C.n. scriptum esse.
Novum Testamentum est altera Bibliorum Sacrorum Christianorum pars.
Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam[:] Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata[:] Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae—Tornaci—Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956. Imprimatur[:] Tornaci, die 21 Junii 1938[:] J. Lecouvet, Vic. Gen.
Vicicitatio habet citationes quae ad Biblia Sacra spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biblia Sacra spectant. |
Lege /Βιβλία ("Biblia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |