Thora sive Pentateuchus | |
---|---|
בְּרֵאשִׁית "in principio" | Liber Genesis |
שְׁמוֹת "nomina" | Liber Exodus |
וַיִּקְרָא "et vocavit" | Liber Leviticus |
בְּמִדְבַּר "in deserto" | Liber Numeri |
דְּבָרִים "verba" | Liber Deuteronomii |
Liber Leviticus est tertius Bibliorum Sacrorum liber et simul Pentateuchi (Thorae). Multas gentis Israelitarum leges continet, imprimis praecepta, quae illos sacerdotes attinent, qui ab Aaron prognati sunt ("Kohanim"). Quaestio, quis librum Levitici conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora).
Liber Leviticus secundum primum libri verbum Hebraice וַיִּקְרָ֖א wayyiqrā, "vocavit autem", appellatur. Nomen Latinum ex voce Graeca Λευιτικόν, "ad tribum Levi pertinens" sive (το) Λευιτικόν (βιβλίον), "Liber Leviticus", minus apte datum esse videtur, cum liber imprimis Kohanim (id est sacerdotes) et officia eorum tractet, de Levitis autem non nisi uno loco (Lev 25,32–34) mentio fit.
Liber Leviticus primum (cap. 1-7) praecepta ad varia sacra facienda, quae a sacerdotibus (Aaron et prognatis eius) perpetrantur. Praeterea officia sacerdotum describuntur. Consecratione Aaron filiorumque (cap. 8-10) in sacerdotes sacerdotium Israelitarum constituitur. Nadab et Abihu, duo filii Aarons, qui graviter in sacris peccant, a Deo interficiuntur.
Deinde (cap. 11-15) praecepta dantur, quae animalia "pura" et ad edendum apta sint, porro de puritate hominum in variis vitae conditionibus (nativitas, menstruatio, coitus, morbus) agitur. In capitulus 13 et 14 copiose usus cum scabiosis explicatur. Ex nomine morbi Hebraico non clare liquet, qualis sit morbus, Hieronymus autem verbo "lepra" utitur (exempli gratia Lev 13,44-46):
In capitulo 16 Dies Expiationis, festum omnium Israelitarum peccatis expiandis, instituitur.
In capitulis 17-26 corpus legum invenitur, quod in Scientia Biblica "Lex Sanctitatis" (Theodisce: "Heiligkeitsgesetz") appellatur,[1] eo quod in "sanctitate" populi sive secessione eius a consuetudinibus aliorum populorum nititur: Populus Dei est, qui eum ex Aegypto eduxit:
Lev 25 praecepta de Iobeleo amplectitur, diei festi religionis Iudaicae et Ecclesiae Catholicae Romanae. Primus Iobeleus in Ecclesia Catholica Romana anno 1300 a Bonifacio VIII papa vi ac potestate nominis mutatis promulgatus est.