Sanctus Thomas Aquinas | |
---|---|
Theologus, Philosophus, Doctor Ecclesiae Romanae, Poeta | |
Natus | 1225 |
Mortuus | 7 Martii 1274 |
Patronus | Theologorum |
Index Sanctorum |
Thomas Aquinas seu de Aquino, Sanctus anno 1323 a Papa Ioanne XXII renuntiatus (Italice: Tommaso d'Aquino) (Rocchae Siccae, in Latio anno 1225 natus; Abbatiae Fossanovensis prope Privernum 7 Martii anno 1274 mortuus) fuit presbyter in Ordine Praedicatorum, philosophus, theologus scholasticus, et Doctor Ecclesiae. Doctor Angelicus nonnumquam propter doctrinam De substantiis separatis de angelis, Doctor Universalis propter doctrinam a multis universitatibus et ab Ecclesia Romana acceptam, atque Doctor Communis propter doctrinam ab omnibus Catholicis admissam nominatus est. Ipse, qui omnia elementa comprehendit et "essentias" doctrinarum praecedentium, vir magni ingenii fuit, suasor theologiae naturalis princeps, et scholae Thomisticae philosophicae theologicaeque conditor.
Doctrina Thomae Aquinatis regulas et Ecclesiae Romanae Catholicae et Scientiae et Civilitatis (vide et Can. 252, §3) indicat.
Primus doctorum in Ecclesia Romana Catholica Thomas semper habetur, sententiaque eius a multis approbata est.
Thomas Aquinas ex nobili genere, patre Landolpho et matre Theodora, c. annum 1225 in Castello Roccasiccano prope oppidum Aquinum natus est. Iam infans orationem "Ave Maria" in chartula manu scripserat, quod ostentum eius augurabat. Chartula ab eo ablata, infans ad matrem, Deum, et Sanctam Mariam valde clamare consuetus est; chartula ei reddita, conticere.
Thomas quinque annos natus puer in monasterium Montis Cassini oblatus intravit. Neapolim anno 1239 se contulit, trivio et quadrivio studuit. Thomas anno 1244 Ordinem Fratrum Praedicatorum ingrediendi cupidus, patribus opponentibus a fratribus in castellum inclusus est longius quam annum ut propositum eius mutarent, sed frustra.
Thomas valde sese ad Deum convertit, et fidem Catholicam ratione revelationeque investigavit.
Vixit:
Obiit die 7 Martii 1274 in monasterio Fossanovensi in Latio.
Anno 1568, a Papa Pio Quinto Doctor Ecclesiae renuntiatus est.
Opus Thomae magnum ultimumque est Summa Theologica. Quo in opere novitiorum formas ratiocinii gratia, exegeses Sanctarum Scripturarum, exegeses seu collationis Patrum Sanctorum, amorem Dei docet. Thomas sententias suas secundum philosophos Graecos Romanosque antiquos excogitavit, in his, Platonem, Senecam, Ciceronem.
Materies huius operis est Deus. Catechizat Deum omnium rerum factorem primusque motorem, etiam bonum summum omnium creaturarum esse; omnia in Deo redire; Deum omnia existere effecisse.
Patet illum non solum elementis philosophicis Aristotelicis, Neoplatonicis, Arabicis, et Iudaicis usum esse, vero etiam ille problema doctrinas quoque philosophias indagandi ulterius evolvebat. At tota—vel quasi tota—eius doctrina de ente, de Deo, de homine et mundo in suis operibus theologicis sicut in Summa Theologiae latet. Quaestio ergo est: quomodo elementa doctrinarum philosophiarum extrahenda sint ex Summa Theologica. Doctrinae philosophicae in Summa Theologica contentae debeantne secundum ordinem ac connexionem quem in isto opere theologico habent, reconstitui? Si ita sit, tunc naturaliter philosophia Thomae Aquinatis sic reconstituta, in sua articulatione ipsam articulationem ac ordinem operis pure theologici sequetur. At posset quis saltem a priori dubitari, utrum ordo procedendi secundum rationem sit necessario idem ac ordo procedendi secundum fidem ac Revelationem Catholicam.
"Propositam nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinet, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium." — Summa Theologiae, Prologus.
Deus est:
Divinam Scientiam esse Creatricem omnium entium praeteritorum, praesentium, & futurorum. Sine Deo, nihil erat, est, vel erit. Deus est causa omnium entium.
Thomas scripsit aut dictavit inter alia:
● Scriptum Super Sententiis Magistri Petri Lombardi
Thomas Missas Sanctas scripsit, e.g. Corpus Christi. Thomas etiam hymnos scripsit, exempli gratia "Pange Lingua," "Lauda Sion," "Adoro Te devote"
Vide Thomam Aquinam apud Vicifontem. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Thomam Aquinam spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Aquinam spectant. |