Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Neapolis[1] (Graece Νεάπολις 'nova urbs'; Italiane Napoli; Neapolitane Napule) est regionale Campaniae caput et tertia a maxima urbe in Italia, post Romam et Mediolanum. Numerus civium inter administrativos fines urbanos anno 2017 fuit 967 069. Sua municipalitas provincialis est tertia a maxima urbe metropolita Italiae, 3 115 320 incolas habens, et sua area metropolita viginti fere milia passuum praeter moenia urbana extenditur.
Primum ab antiquis Graecis et a poëtis Latinis dicebatur Parthenope[2] (Παρθενόπη), a Sirene quae traditur ibi sepulta esse, et etiam Palaepolis[3] (Παλαίπολις), hoc est vetus urbs, cui successit nova, Neapolis. Varro etiam nomen antiquum Latinum Novapolis[4] refert.
Neapolis septimo saeculo a.C.n. a Graecis ex urbe Cumis condita est, apud urbem Palepolin. A Romanis anno 326 a.C.n. capta est.
Anno 1137, Northmanni Neapolim ceperunt.
Ab anno 1266 usque ad annum 1816, Neapolis Regni Neapolitani caput fuit, denique usque ad annum 1860 Utriusque Siciliae Regni (Italice Regno delle Due Sicilie).
A die 30 Maii 2011 praefectus urbi est Ludovicus de Magistris post Rosa Russo Iervolino.
Neapolis est sedes archiepiscopalis (Archidioecesis Neapolitana). Archiepiscopus hodiernus est Crescentius Cardinalis Sepe. Multi alii archiepiscopi Neapolis etiam cardinales fuerunt. Pars municipii ad Dioecesem Puteolanam pertinet.
Perclarae sunt cantiones populares in lingua neapolitana compositae, etiam a maximis cantoribus aestimatae. Quarum omnibus acceptissimae sint "O sole mio" et "Santa Lucia."
SSC Napoli pediludii urbis Neapolis turma est.
Neapolis coniunctionem oppidorum cum Călărași (Romania) habet.
<ref>
tag; no text was provided for refs named Sacco
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Neapolim spectant. |
![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 40°50′9″N 14°14′55″E • OpenStreetMap • GeoNames • 7051538 Thesaurus Getty • Facebook Places • Pleiades • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |