Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Praga (Bohemice Praha) iuxta flumen Multaviam sita iam ab saeculo nono usque ad tempora nostra est caput Bohemiae, postea Rei publicae Bohemicae; hac enim in urbe cum Universitate Carolina Pragensi anno 1348 condita tum praecipue principes, reges, praesides una ex parte, altera vero ex parte episcopi, archiepiscopi sedes habuerunt.
Celebres sunt Defenestrationes Pragenses annorum 1419, 1483, 1618 et fortasse 1948 (Ioannes Masaryk).
Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Praga, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.
Ab anno 973, Praga sedes episcoporum Pragensium est, ex anno 1344 vero archiepiscoporum. Archidioecesis Pragensis veterrima dioecesis Bohemiae est. Ecclesiae Catholicae Romanae ecclesia cathedralis est Ecclesia sancti Viti in Arce Pragensi. Pragae sunt multa monasteria, quibus clarissima sunt Archiabbatia Brevnoviensis Ordinis Sancti Benedicti, veterrimum monasterium Cechiae, et Monasterium Strahoviense Ordinis Praemonstratensis, ubi sepultus est Sanctus Norbertus, fundator eiusdem ordinis. Praga est sedes magni magistri Ordinis militaris crucigerorum cum rubea stella.
Aëroportus internationalis Pragensis, anno 1937 incepta, ab anno 2012 ad honorem Venceslai Havel appellata, iuxta Ruzyně iacens in suburbiis Pragensibus, a media urbe 10 chm. ad occidentem versus distat. A statione ferriviaria principali (Praha hlavní nádraží) tramina tam ad omnes Cechiae partes quam ad urbes Europae nonnullas vehuntur, videlicet Berolinum (horis 4.5 attactum), Monacum, Vindobonam, Varsaviam, Budapestinum, Cassoviam, Turicum, Spalatum, Moscuam (horis non minus quam 28 attactam).
Ferriviae subterraneae Pragensis metropolitanae tres lineae constructae sunt (quarta iam proposita), longitudine tota 65 chm, stationibus 61, inter quas itinera 589 200 000 per annum fiunt. Ferrivia strataria Pragensis ab anno 1879 curribus equorum ope vectis, ab anno 1899 curribus electricis agit, lineis 22 diurnis et 9 nocturnis, per quas itinera 324 200 000 per annum fiunt. Laophoria lineis fere 130 circumeunt.
Urbi Pragae clima inter "oceanicum" et "continentale humidum" per enumerationem Köppen–Geiger aestimatur, temperatura aëris media mense Ianuario –2.0° atque mense Iulio +17.1°, totius anni 7.9°, minima normalia inter –5.4° et +11.9°, maxima normalia inter 0.4° et 24.0°, sed minima extrema usque hodie nota mense Martio −27.5°, maxima extrema mense Iulio 37.8°; pluviis mense Ianuario ad 23.5 mm tantum, mense Maio 77.2 mm, per annum totum non minus quam 525.8 mm elevatis, nivibus 71.4 cm per annum; diebus pluviosis per annum totum fere 90 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 70% et 85%; horis solis fulgentis mense Decembri 46.7, mense Iulio 226.2, per annum totum 1 668 repertis.[1]
Situs geographici et historici: Locus: 50°5′15″N 14°25′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pragam spectant. |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana