Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Holmia,[1][2] seu Stockholmia,[3] (Suecice Stockholm) est urbs circa 975 551 incolarum, maxima in habitantiis, et eadem caput civitatis Sueciae, regum senatusque sedes necnon curae. Anno 1998 caput culturale Europaeum describebatur.
Holmiae nomen Suecicum Stockholm ex his duobus verbis compositum est: stock 'stipes, truncus' + holm, forma ex vocabulo holme 'insula parva' detracta.
Holmiae aestates temperatae sunt; hieme autem aer frigidus est.
Primum de Holmia anno 1252 in Erici chronaca? scriptum est; urbs a quodam Birger Jarl circa annum 1250 conditam esse fertur.
Holmiae hodiernae sunt regiones urbanae quattuordecim,[4] videlicet Älvsjö, Bromma, Enskede-Årsta-Vantör, Farsta, Hägersten-Liljeholmen, Hässelby-Vällingby, Kungsholmen, Norrmalm, Östermalm, Rinkeby-Kista, Skarpnäck, Skärholmen, Södermalm, Spånga-Tensta.
Holmia est magnus ferriviae nexus cum Statione Media Holmiensi (Stockholms centralstation). Ea statione etiam statio ferriviaria subterranea T-Centralen, maxima Holmiae, locata? est.
Maximus Sueciae est aeroportus internationalis Holmia-Arlanda, circiter 40 chiliometra Holmiae remotus. Ex anno 1999 Arlanda Express ferrivia aeroportum et urbem intra viginti minutas iungit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Holmiam spectant. |
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana