Genitores: unknown value; unknown value Coniunx: Fundania Familia: Terentii Varrones
M. Terentius Varro, scriptor, vir equestris ordinis 116 a.C.n.Reate in Sabinis natus, Romae anno 27 a.C.n. mortuus, Pompeium usque ad cladem apud Pharsalum acceptam secutus est. Tam eruditus erat, ut Caesar Pompeio victo, cum eum cuperet praestantibus officiis conciliare, primae publicae bibliothecae praeficeret. Caesare invicem interfecto, triumvirumproscriptionibus superfuit, a Quinto Fufio Caleno, Marci Antonii amico familiari, servatus qui eum in quadam sua villa occultavit donec e catalogo proscriptorum eraderetur[1]. Studuit deínde usque ad ultimum vitae diem.
Magister Terentii Varronis Lucius Aelius Stilo Praeconinus fuit. Postquam philosophiaeAthenis apud Antiochum Ascalonium studuerat, adversus Sertorium in Hispania anno 76 pugnavit, et Pompeio imperatore piratas ut tribunus repressit.
Terentius Varro tam antiquitates quam annales rerum gestarum quaesivit et coluit. Priscis verbis in operis aliquando utitur et, ut ait Seneca, "duodecim tabulas" loquitur.[2] Negotiis tamen temporis sui intererat; novissimos libros legebat et descriptiones terrarum nuper inventarum cognoscebat.
↑Appianus BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 527 Hic legere potes
↑"Duodecim tabulas loquuntur": Seneca, Epistulae ad Lucilium 114.13 (sed non de Varrone scripsit)
Arkenberg, Jerome S. 1993. Licinii Murenae, Terentii Varrones, and Varrones Murenae: I. A Prosopographical Study of Three Roman Families. Historia 42:326–351. (Vide pp. 335–336.)
Raymond Astbury, "Varro and Pompey" in Classical Quarterly vol. 17 (1967) pp. 403-407 JSTOR