Marcus Antonius (Romae natus die 14 Ianuarii 83 a.C.n.; Alexandriae mortuus die 1 Augusti 30 a.C.n.), filius Marci Antonii Cretici et nepos Marci Antonii Oratoris, magistratus et imperator Romanus fuit. Suffragator magnus C. Iulii Caesaris erat. Caesare occiso, cum Octaviano et Lepido societatem iniit quae Triumviratus Secundus ab rerum gestarum scriptoribus nominatur. Clade Actiaca confecta, Antonius et uxor Cleopatra VII sibi mortem consciverunt.
Antonius quinque uxores duxit, quorum nomina et proles sequuntur:
Epistulas M. Antonii, hodie deperditas, octies citat Suetonius in opere De vita Caesarum. De Octaviani avo argentario et proavo restione scripsit; de avo maternali unguentario ac pistore; de agnomine "Thurino" Octaviano per contumeliam tributo; de fuga Octaviani a proelio iuxta Mutinam; de cena "duodecim deorum" ab Augusto data; de Scribonia dimissa; de festinatis Liviae nuptiis et uxore quadam consulari ab Octaviano stuprato; et de feminis in usu eius ab amicis selectis.[1] Plinius maior auctor est Antonium opus De sua ebrietate conscripsisse.[2]
Antecessores: Gaius Caninius Rebilus et Gaius Trebonius |
Consul 44 a.C.n. cum Gaio Iulio Caesare V post Idus Martias Publio Cornelio Dolabella |
Successores: Aulus Hirtius et C. Vibius Pansa Caetronianus |