Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta.

Corrige et amplifica si potes.

Vide etiam paginam discretivam: Amor (discretiva)

Romeus et Iulietta, amantes archetypici, a Francisco Dicksee picti.
Corda picta: signum amoris.
Cygni, imago amoris populo late vulgata.
David Ionathanque: "La Somme le Roy," 1290.
"Ubi est amor?" Graphitum in Timora Orientali.

Amor (-is, m.) pervarios affectus animi statusque mentis affirmativos aliquandoque acrissimos comprehendit, quibus homo ad hominis alterius vel aliarum rerum desiderium commovetur, inter quos elatissima virtus vel bona consuetudo, profundissima affectio inter personas, voluptasque simplicissima.[1][2]

Antiquitate

Inter Graecos antiquos, amor familiaris (storge), amor amica vel platonica (philia), amor romantica (eros), amor sui (philautia), amor hostium (xenia), et amor divinus vel sacer (agape) erant notiones magni momenti.

Inter Romanos antiquos, amor morbus humanus aliquando habebatur, cum amore vehementer adfecti neque somni capaces neque ciborum cupidi esse soleant. Veteres Amorem putabant esse deum, filium Veneris. Fama fuit Amorem sagittis homines percutere, ut cupidine afficerentur. Neque vero in homines solos Amorem potestatem exercere, sed deos et quidem ipsum Iovem ab eo superari posse affirmatur.

Amores etiam carminum genus appellatur, cuius generis exempla praecipua sunt opera Tibulli, Propertii, Ovidii.

Descriptio atque typologia

Amor duas entitates impellit, aut saltem unitatem duplicem (amorem sui). Amor est coniunctio duorum ad tertium. Notio amoris gradatim transit per amorem sui, gustum, ludum, adfectum, actus, cupidinem, fraternitatem, amicitiam, pietatem, caritatem, cupiditatem, sanctitatem, sacrificium.

Amor sui

Amor et gustus

Amor et cupiditas (Graece: manía)

Amor unius in detrimento aliorum vocatur cupiditas aut invidia. Saepe nocet mulieri amatae aut viro amato ne hic alis sit. Exemplum est Othellus.

Amor et cupido (Graece: érōs)

Amor et ludus

Amor gratia amoris habet exempla. Sanctus Augustinus ante conversionem "Amabam, inquit, amare."

Amor et adfectus (Graece: storgê)

Amor et actus (Graece: prágma)

Amor utriusque in beneficio et detrimento amborum in vita quotidiana est communissimus. Amor agendo saepe ducit ad matrimonium aut vitam coniugalem.

Amor et amicitia (Graece: philía)

Amor alterius in commodum amborum vocatur amicitia. Exemplum est David et Ionathan. Proximitas gustuum amicitiam adiuvat. Signum amicitiae est amplexus inter amicos.

Amor et fraternitas

Amor aequorum inter se vocatur fraternitas. Figura est Equites Mensae Rotundae.

Amor et caritas (Graece: agapê)

Amor orbus commodo proprio vocatur caritas. Exemplum est Sanctus Franciscus.

Amor et pietas

Amor notionum abstactarum, patriae, deorum, hominum mortuorum, in commodum commune vocatur pietas; figura est Aeneas. Saepe amor notionum abstractarum abscondit odium aliorum et amorem belli. Exempli gratia, Didonem fugit Aeneas ut bellum gereret in Latio.

Fides Romanorum

Erat Amor filius Veneris et Martis, imaginabatur quam puer vel iuvenis, qui sagittis amorem inevitabilem incendit atque omnia vincit.

Fides Christianorum

Amor et sanctitas

Amor sui, deorum (aut Dei), et omnium in moribus Christianis sanctitas appellatur. Exempla sunt Sanctus Vincentius a Paulo et Mahatma Gandhi

Amor et sacrificium

Occultum verbum

Amor etiam occultum verbum Romae urbis est. Putabatur ab antiquis mentionem occulti verbi urbem Romam delere. Nemo igitur scire verbum poterat praeter pontifices.

Ita quaniam Venus, dea amoris, gerit? fundatorem Romani generis appellatum Aeneas.

Nexus interni

Notae

  1. Definitio love Anglice reddita in Oxford English Dictionary .
  2. "Definitio "love"". Cambridge Advanced Learner's Dictionary .

Bibliographia

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad amorem spectant.