Graecia antiqua (Graece Ἑλλάς, Ἑλλάδος), qua cultura Europaea maxime imbuta est, fuit civilizatio tempore historico a saeculis obscuris Graecis saeculorum a duodecimo ad nonum usque ad finem antiquitatis classicae (circa annum 600). Sub hoc tempore erant initium Medii Aevi Primi et aevi Byzantini.[1] Saeculo octavo a.C.n., tria fere saecula post Graeciam Mycenaeanam collapsam, urbanae polites Graecae coalescere coeperunt, aevum archaicum et Graecam Pelvis Mediterraneae colonizationem instituentes. Tempus Graeciae Classicae insecutum est, aevum quod bellis Graeco-Persicis saeculorum quinti et quarti a.C.n. fiebat. Propter victorias Alexandri Magni Macedoniae, civilizatio Hellenistica ab Asia Media ad occidentalia Maris Mediterranei litora vigebat. Tempus Hellenisticum finivit post victorias Romanas, cum Res Publica Romana mundum Mediterranei orientalis in suam dicionem redigeret, Macedoniam provinciam Romanam in Graecia Romana primum constituens, antequam Imperium Romanum Achaeam provinciam constituit.
Classica cultura Graeca, praecipue philosophia, Romam antiquam magnopere movit, quae eam in bonam partem accipiens ad multas Pelvis Mediterraneae Europaeque Occidentalis regiones vicissim tulit. Qua pro causa, Graecia classica cultura seminalis latissime habetur, quae fundamenta quidem hodiernae culturae Occidentalis iecit et ergo incunabulum civilizationis Occidentalis erat.[2][3][4][5][6][7][8][9][10][11][12][13][14][15][16][17]
Cum Graeci Persas firme devicissent, Athenienses Foedus Delium (aerarium societatis enim in hac insula primum erat) creaverunt, ut Graeci bellum contra Perses efficientius gerant. Lacedaemones eorum "Societatem Peloponnesiam" sexto saeculo iam instituerant. Athenienses anno 467 a.C.n. pugna apud Eurymedontem Persas iterum vicerunt. Cimon, filius Miltiadis Marathoniae pugnae ducis, huius pugnae dux fuit.
Populus Atheniensis tamen Cimonem, quod esset "Lacedaemoniorum amicus", expulit (tale iudicium Athenis ostracismus sive exilium dicatum erat); qui sub annum 451 a.C.n. revocatus est et duobus Foederis Delii navibus Pericle adnuente civitates Cyprias ac Aegyptiacas, cum contra Persas rebellarent, adiuvit. Paulo post mortuus est.
Si proximo anno pax inter Athenienses Persasque facta sit, varie disputatur. Foedus Delium quidem non solutum est. Iam anno 454 aerarium Athenas translatum est. Foedus Delium iam quasi Imperium Athenaeum erat. Cum Samii anno 440 contra hoc imperium rebellavissent, seditio crudelissime suppressa est.
Iam anno 458 bellum inter Athenienses Lacedaemonesque—primum bellum Peloponnesiacum—ortum erat. Anno 457 Lacedaemonii Athenienses apud Tanagram devicerunt, sed proximo anno Athenienses victoria apud Oenophyta Boeotiae potiti sunt, quam tamen anno 447 pugna Coronensi iterum amiserunt. Anno 445 Athenienses Lacedaemonesque "Triginta Annorum Foedus" fecerunt.
Incrementum Athenarum potentiae Lacedaemonibus metum excitavit. Hunc metum (secundi) Belli Peloponnesiaci veram causam esse dixit Atheniensis Thucydides, qui historiam belli scripsit. Athenienses divites, audaces, potentes erant, sed intra duos annos pestilentia permultos (inter quos primum eorum Periclem) interfecit. Anno 425 tamen Pylii Sphacteriaeque Athenienses 120 Lacedaemonios ceperunt. Proximo anno, Delii Boeotiique Athenienses devicerunt ; anno 421, pacem Niciae dictam Athenienses Lacedaemoniique instituerunt.
Pax tamen non duraverit. Anno 418, Mantineiae contra Athenienses Lacedaemonii se adhuc terra fortissimos esse demonstraverunt; deinde autem cives Athenarum se mari audacissimos esse demonstraverunt. Ad Siciliam navigaverunt et maximam urbium insulae Syracusas oppugnaverunt, sed anno 413 deleta est tota eorum classis. Nihilominus Athenienses cum ultima pecunia eorum naves plures construxerunt, Alcibiadeque duce anno 410 plures (inter alias apud Cycicum vicerunt. Deinde autem, annis 407 et 406, classis Atheniensium apud Notium devicta est (non Alcibiades, sed Antiochus praefectus temere Lacedaemonios oppugnaverat, tamen Alcibiades missus est). Eodem autem anno, Athenae iterum resurrexerunt sineque Alcibiade apud Arginusas vicerunt. Denique anno 405 Aegospotamis Lacedaemonii ultimam classem Atheniensium plane destruxerunt et Hellespontum ceperunt. Sine frumento, quod ex Ponto afferebatur, Athenienses superesse non poterant, et Lacedaemoniis se dederunt.