Pictura Anaximandri in Schola Athenarum, quam Raphael pinxit

Anaximander (Graece Ἀναξίμανδρος; c. 610 – c. 546) fuit philosophus praesocraticus, aetate medius inter tres veterrimos philosophos naturales sive physicos Milesios: Thaletis fuit auditor, ab Anaximene autem discipulo auditus est.

Vita

Anaximander, Praxiadis filius, Mileti natus est tertio Olympiadis alterius et quadragesimae anno, id est anno 610 a.C.n.[1] Dum vivebat, multis in rebus erat occupatus. Quietam vitam contemnens coloniam ad oram Ponti Euxini deduxit Apolloniam. Etiam geographicam tabulam fertur adumbravisse totum mundum describentem, qua animos et Eratosthenis et Hecataei incitavit.[2] Accepimus etiam Anaximandrum gnomonem seu indicem solarii Lacedaemone introduxisse.[3] Lacedaemoniis traditur etiam terrae motum praedixisse.[4]

Anaximander de multis rebus disseruit et praecepit. Negavit Thaletem recte de aqua docuisse, sed dixit hominem piscium modo a mari ortum esse. Ipse infinitatem quamdam posuit, quam apeiron (ἄπειρον) appellabat.[5] Anaximenem habuit discipulum, fortasse etiam Pythagoram. Primus prosa oratione de natura disseruit. Suda Anaximandrum cum alios tum hos scripsisse libros commemorat:

Diem supremum obiit anno fere 546.[6]

Doctrina

Anaximander infinitatem verbis non describi potens omnium principium esse existimabat, quam "apeiron" (ἄπειρον) nominabat ("(...)infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur." (Cicero, Libri Academici priores)). Ea ex infinitate cetera elementa genita esse opinabatur.

Notae

  1. Hippolytus, Refutatio omnium haeresium 1.5.
  2. De studiis cartographicis Anaximandri accurate disserit Marcel Conche in praefatione (p. 43 47) editionis suae.
  3. Suda s.v. Ἀναξίμανδρος; Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 2.1.1.
  4. De hac re Cicero, De divinatione 1.50.112: ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt ut urbem et tecta linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est.
  5. De doctrina Anaximandri v. infra.
  6. Dicit enim Apollodorus grammaticus in Chronicis Anaximandrum altero Olympiadis LVIII anno (id est anno 547/6) annos 64 complevisse et paulo post mortuum esse (Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 2.1.2)

Bibliographia

Editiones

Studia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Anaximandrum spectant.

Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes

Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus

Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus

Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus

Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon

Diogenes Apolloniates

Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker