Wikidata Parmenides
Res apud Vicidata repertae:
Parmenides: imago
Parmenides: imago
Nativitas: 515 a.C.n.; Velia
Obitus: 470 a.C.n.;

Parmenides (Graece: Παρμενίδης ; Eleae natus circa 550; mortuus circa 450 a.C.n.) fuit philosophus et poëta Graecus, qui scholam Eleaticam philosophiae condidit. Operum suorum, solum opus notum est poema De Natura, quod tantum fragmentis superest. Hoc in poemate, Parmenides duas realitatis notiones describit: "quod est, id non ens est" et "ex nihilo nihil fit." Atque adfirmavit essentiam sine tempore, ex una forma, et aeternum esse. Manent eius multa fragmenta

Parmenides, in Raphaelis "Schola Athenarum"

De natura

Equi quibus vehor, et qui quo animi impetus ferretur,
Me deduxerunt, postquam in celebrem me vexerunt viam
Deae quae ipsa per omnia ducit doctum virum,
Hac ferebar, namque hac me sollertes portabant equi
Currum agentes ; nymphae autem itineris erant duces,
Heliades nymphae, noctis domo relicta,
Ad lucem, velaminibus a capite remotis.
Axis autem in modiolis ciebat fistulae stridorem
Fervens, binis enim agitabatur tornatis
Rotis utrimque, quotiescumque majore impetu vehere festinarent.
Illic est porta noctis et lucis viarum,
Quam supra hyperthyrum, infra limen lapideum continet ;
Ipsa autem aethere clauditur ingentibus valvis,
Quarum vindex Justitia tenet reciprocas claves.
Hanc igitur nymphae blandis verbis precatae
Scite induxerunt, ut sibi vectem ferrea glande munitum
Confestim amoveret a foribus; illae aperto ostio
Vastum valvarum hiatum fecerunt, aeratos
In fistulis cardines retrorsum convertentes
Nexos clavis et fibulis; qua ratione par eam
Cito rexerunt nymphae lato tramite currum et equos.
Ac dea me propitia excepit, dextraque dextram
Prehendit, atque his me verbis affata est :
O puer, divinis comitate aurigis,
Equis qui te vehunt ad nostram domum adveniens,
Salve, siquidem non mala te fors induxit ad ingrediendam
Hanc viam, nam longe a trita mortalium semita distat,
Sed justitiae veritatisque amor.

(Fragmenta vertit Fredericus Guilelmus Augustus Mullachius anno 1860.)

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Parmeniden spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes

Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus

Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus

Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus

Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon

Diogenes Apolloniates

Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!