Vide etiam paginam discretivam: Heraclitus (nomen)
Hēraclītus (Graece Ἡράκλειτος, Ephesi natus circa 576 a.C.n.; mortuus circa 480 a.C.n.) fuit philosophus praesocraticus Graecus, discipulus Anaximandri et Pythagorae, sententia "omnia fluunt" (Graece πάντα ῥεῖ) de natura universoque celeber. Plerumque propter suam atomistico universi theoriam hodie memoria tenetur.[1]
Frequenter dicebatur Heraclitus philosophus tristis et flens esse ab antiquis auctoribus (e.g. Luciano, Iuvenale, et Plutarcho), contra Democritum ridentem, quod de stultitia populi, ille esset vexatus, hic oblectatus delectatusque. Haec opinio sapientibus hodiernis videtur potius rumor quam vera iustificataque fama fuisse: revera uterque philosophus riserit, ut Xenophanes et plurimi Graecorum antiquorum auctorum.[2]
Heraclitus ignem dixit esse principium rerum (ἀρχή).[3] Etiam opinabatur omnia semper moveri: ipse sententia "omnia fluunt" innotuit, sicut etiam sententia "in idem flumen bis descendimus et non descendimus" (nam flumen sane idem est, aqua autem movens semper renovatur).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Heraclitum spectant. |
Vide Heraclitum apud Vicifontem. |
Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes
Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus
Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus
Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus
Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon
Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker