Wikidata Bertrandus Russell
Res apud Vicidata repertae:
Bertrandus Russell: imago
Bertrandus Russell: imago
Bertrandus Russell: subscriptio
Bertrandus Russell: subscriptio
Nativitas: 18 Maii 1872; Trellech
Obitus: 2 Februarii 1970; Plas Penrhyn, Penrhyndeudraeth
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Bertrand Arthur William Russell

Familia

Genitores: John Russell, Viscount Amberley; Katharine Russell, Viscountess Amberley
Coniunx: Alys Pearsall Smith, Dora Russell, Patricia Russell, Countess Russell, Edith Finch Russell
Proles: Conrad Russell, 5th Earl Russell, John Russell, 4th Earl Russell, Katharine Tait, Lady Harriet Russell

Bertrandus Arthurus Gulielmus Russell, tertius comes Russell (natus in vico Trellech Monemutensis comitatus die 18 Maii 1872; mortuus Penrhyndeudraeth Merionethensis die 2 Februarii 1970), alumnus Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, fuit polymathes, philosophus, logicus, mathematicus, historicus, scriptor, criticus socialis, activista politica, laureatus Nobelianus Britannicus.[1][2] Qui se liberalem, socialistam, pacifistam semper habuit, quamquam aliquando dixit se ob eius ingenium scepticum "numquam ullas harum rerum sensu profundo fuisse."[3][4] In Regalem Societatem Londiniensem cooptatus est.[5]

De vita

Russell anno aetatis suae quarto.
Pembroke Lodge, domus puerilis.
Scholasticus in Collegio Trinitatis apud Cantabrigienses anno 1893.
Prima pagina Principiorum Mathematicorum.

Eius sponsor atheisticus fuit Ioannes Stuart Mill.[6] 

Rebellationem Britannicorum saeculo vicesimo ineunte contra idealismum duxit. Unus ex conditoribus analyticae philosophiae habetur cum praedecessoribus Gottlob Frege et Ludovico Wittgenstein. Unus e maximis saeculi vicesimi logicis[7] putatur. Principia Mathematica scripsit, conatum mathematicum in dialectica fundatum.

Eius opusculum philosophicum "De Denotatione" formulam philosophicam[8] consideratur. Eius scripta magnam auctoritatem habent in dialectica, mathematica, theoria copiarum, linguistica, et philosophia, praesertim in philosophia linguae, epistemologia, et metaphysicis.

Russell strenue bella opposuit atque commercium illimitatum, imperialismum et idealismum[9] suasit. Russell ad carcerem missus est quod in Bello Mundiale Primo militare recusavit. Etiam contra Bellum Indosinense II et bombam atomicam opposuit. Cogitatio sua erat agnosticismi vel atheismi.

Russell sodales Regalis Societatis Londiniensis fuit; in eam anno millesimo nongentesimo octavo cooptatus est. Anno millesimo nongentesimo quinquagesimo, Russell Nobeliano Litterarum Praemio coronatus est, "propter varia significantiaque scripta eius, in quibus ideas humanitarias et libertatem sentiendi defendit".[10]

Primus minister Ioannes Russell fuit Bertrandi Russell avus.

Nexus interni

Notae

  1. The Life of Bertrand Russell. Knopf. 1976. p. 119. ISBN 978-0-394-49059-5 .
  2. Stanford Encyclopedia of Philosophy, "Bertrand Russell", 1 Maii 2003.
  3. Anglice "never been any of these things, in any profound sense."
  4. Bertrand Russell (1998). Autobiography. p. 260. ISBN 978-0-415-18985-9 .
  5. Kreisel, G. (1973). "Bertrand Arthur William Russell, Earl Russell. 1872–1970". Biographical Memoirs of Fellows of the Royal Society 19: 583–620 
  6. Russell, Bertrand and Perkins, Ray (ed.) Yours faithfully, Bertrand Russell. Open Court Publishing, 2001, p. 4.
  7. Stanford Encyclopedia of Philosophy, "Bertrand Russell" May 2003.
  8. Ludlow 2008.
  9. Rempel 1979.
  10. The Nobel Foundation (1950), Bertrand Russell: The Nobel Prize in Literature 1950: ""in recognition of his varied and significant writings in which he champions humanitarian ideals and freedom of thought".

Fontes

Primarii fontes

Secondarii fontes

Bibliographia addita

De philosophia Russelliana

De vita Russelliana

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bertrandum Russell spectant.