Socialismus[1][2] est theoria oeconomica et civilis quae suadet dominium publicum vel commune et conlectivam? viarum productionis adlocationisque bonorum administrationem.[3][4][5] In oeconomico systemate socialistico, productio a libera operariorum consociatione efficitur ut aestimatio usus ad maximum directe fiat (contra indirectam productionem ab aestimatione permutationis ad maximum facta), per consilium oeconomicum arbitriorum de conlocationibus pecuniae, distributione aestimationis additae, et modo productionis.[6] Socialismus igitur est copia ordinum socialium oeconomicorum in post-monetario calculationis systemate condita, sicut moneta in tempore conditum, tempus laboris, unitates energiae, vel calculatio in genere.[7]
Ioannes Jaurès socialista Gallicus de socialismo et lingua Latina in sermone Latine habito dixit: "Nec mihi displicet ad res hodiernas Latinum usurpasse sermonem, quando in hoc sermone et ius humanum antiquae philosophiae moralis, expressum sit, et Christiana fraternitas suspiraverit ac cecinerit, et ille Latinus sermo hodie adhuc solus sit omnium populorum universus et communis sermo et sic universali socialismo conveniat. Ita Latinus sermo isti integrali socialismo, quem Benedictus Malon descripsit, conformis est, in eo socialismum non quasi exiguam factionem sed quasi ipsam humanitatem, videmus; et sub specie humanitatis et aeternitatis socialismus adspicitur." [8]
Philosophi Marxisti et non-Marxisti consentiunt socialismum se evolvisse contra hodiernum capitalismum industrialem, sed discrepat inter eos de natura socialismi capitalismique coniunctionis. Hoc in contextu,? verbum socialismi adhibitum est ut significaret motum civilem, philosophiam civilem, et opinabilem societatis formam quam hi motus conficere intendunt. Evenit ut in contextu? civili, socialismus spectet ad consilia vel proposita a socialisticis organizationibus et factionibus politicis ad societatem socialisticam conficiendam promota. Exampla sunt motus socialistici a luctationis classium vel concitatione revolutionaria designati, vel motus socialistici cum conlegiis opificum conecti, et cum variis "activismi" socialis formis—quorum exemplorum omnia nullam coniunctionem cum socialismo sicut systema socio-oeconomicum vel modus productionis monstrant.