Scientia huius commentarii est dubia, prava, parumve descripta. Corrige et amplifica si potes. |
Liberalismus[1] (ex liberalis)[2] est doctrina quae libertatem, aequalitate ante legem et iura aequalia magni momenti esse docet.[3][4] Hominibus liberalibus sunt variae opiniones quae suam scientiam horum principiorum implicant, sed plurimi liberales primis notionibus sicut constitutiones, democratiam liberalem, electiones liberae iustaeque, iura hominum, capitalismum, commercium liberum, et laicitatem sive separationem religionis civitatisque favent. Hae notiones late acccipiuntur, etiam a gregibus politicalibus qui orientationem ideologicam non aperte profitentur. Liberalismus nonnullas mentis memorias traditionesque comprehendit, sed primae varietates sunt liberalismus classicus, populo gratus saeculo duodevicensimo factus, et liberalismus socialis, populo gratus saeculo vicensimo.[5]
Haec doctrina contra supremam regum potentiam, et iure divino in Europa Saeculo Lumino (i.e., saeculo duodevicensimo) nata est. Liberales potentiam civitatis circumscribere volunt.
Secundum liberales, distinctio inter liberalismum politicum et liberalismum oeconomicum non est quia hi sunt exsecutio eiusdem doctrinae in dissimilibus propositis.
Prima doctrina liberalis est ius naturale et naturalia hominum iura apud ius quod non alienari potest.
Secundum homines liberales, civitas circumscribenda est, quia, si civitas nimis potens est, cives non iam liberi sunt. Hoc consequitur iura naturalia hominis.
Secundum doctrinam liberalem, etiam in oeconomia potentiam civitatis circumscribere oportet.
Ethica liberalis non est ethica religiosa aut socialis: ethica est singularis. Innitetur reverentia in aliis hominibus.