Democratia[1] (-ae, fem.) (Graece: δημοκρατία, ex δῆμος 'populus' + κρατία 'imperium'[2]) est modus reipublicae regendae vel forma administrationis quo potestas gubernandi ex populo nascitur, aut recto referendo (democratia recta) aut per legatos a populo electos (democratia repraesentativa).[3] Nomen factum est medio saeculo quinto a.C.n. ad significanda systemata politica quae tum in aliquibus civitatibus Graecis exstabant, insigniter Athenis post tumultum popularem anno 508 a.C.n.[4] Quamquam nulla definitio democratiae ab omnibus accipitur,[5] aequalitas libertasque ut graves democratiae proprietates ex antiquo tempore agnoscuntur.[6] Haec principia poscunt omnes cives esse aequales ante legem et eis aeque esse aditus ad potestatem. Exempli gratia, in democratia repraesentativa, omne suffragium pondus idem habet, nullae angustiae pertinere possunt ad quemvis qui fieri legatus vult, et libertas civium a iuribus legitimis confirmatur quae ipsa a constitutione usitate proteguntur.[7][8]
Hoc est principium democratiae: "Quod omnes tangit, ab omnibus comprobetur."
Numerus regnantium | bonum commune | commodum proprium |
unus | monarchia | tyrannis |
nonnulli | aristocratia | oligarchia |
omnes | democratia | ochlocratia |
Benedictus de Spinoza definivit in Tractatu Politico: "XVII. Hoc ius, quod multitudinis potentia definitur, Imperium appellari solet. Atque hoc is absolute tenet, qui curam Reipublicae ex communi consensu habet, nempe iura statuendi, interpretandi, et abolendi, urbes muniendi, de bello, et pace decernendi, etc. Quod si haec cura ad Concilium pertineat, quod ex communi multitudine componitur, tum Imperium Democratia appellatur, si autem ex quibusdam tantum selectis, Aristocratia, et si denique Reipublicae cura, et consequenter imperium penes unum sit, tum monarchia appellatur."[9]