Aristoteles, 384322 a.C.n.

Logica philosophica provincias philosophiae in quibus agnitae logicae rationes a philosophis posteris traditae adhibitae sunt ad disputationes de quaestionibus philosophicis solvendas aut promovendas tractat.[1] Inter quas, Sybil Wolfram studium argumenti, significationis, veritatisque vehementius dicit,[2] cum Colin McGinn identitatem, exsistentiam, praedicationem, necessitatem, veritatemque habeat praecipus res in suo libro de hac re.[3]

Logica philosophica exxentiones et alternas condiciones traditionalis logicae classicae logicam non classicam appellatas etiam persequitur, quae animos hominum ad se in maius convertunt in textibus sicut Philosophical Logic,[4] Blackwell Companion to Philosophical Logic,[5] et Handbook of Philosophical Logic, multis voluminibus a Dov M. Gabbay et Francisco Guenthner edito.[6]

Normativum librorum de logica corpus Aristotelis, philosophi Graeciae antiquae, est Organon, quo artem logicae instrumentum scientiae esse demonstrat, quae collectio textuum ex sex scriptis constat.

Nexus interni

Homines
Res

Notae

[recensere | fontem recensere]
  1. Jacquette 2002.
  2. Wolfram 1989.
  3. McGinn 2000: praefatio.
  4. Burgess 2009.
  5. Goble 2009.
  6. Gabbay et Guenthner 2005.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]