Familia
Memoria
Arthurus (Theodisce Arthur) Schopenhauer, natus Gedaniae 22 Februarii 1788, mortuus Francofurti 21 Septembris 1860) fuit philosophus Germanus. Opus Mundus ut voluntas et repraesentatio (Germanice Die Welt als Wille und Vorstellung), in quo expressit opinionem suam de mundo sub spacie Kantius, Plato, Spinozae et Upanishad, id est pessimismus adduxit inter alios Nietzsche, qui tamen postea eius philosophiae obstitit.
Eius volumen maximum est Mundus ut voluntas et repraesentatio. Schopenhauer Immanuelis Kant definitionem inter? phaenomenon et noumenon sumit, at rem ipsam negat. Enim secundum Schopenhauer, phaenomenon est expressio noumeni; ergo mundus mera species est. Veritas est trans mundum, trans repraesentationem, trans Velum Mayae, ut ipse dicit. Tamen homines veritatem consequi potest non cum ratione sed cum corpore, enim videre potest omnem actum vivendi voluntatem esse. Vita igitur dolor esse et suam voluntatem negare opus consideravit.