Haecceitas (ab haec) est nomen in philosophia mediaevali primum a Ioanne Scoto factum, quae distinctas rei qualitates, proprietates, vel notas designat quae eam rem singularem faciunt. Haecceitas est praesens hominis vel rei qualitas, varietas inter notionem unius hominis et notionem ipsius Socratis, personae peculiaris.[1] Carolus Sanders Peirce hoc nomine usus est pro referentia non descriptiva ad hominem.[2]
Haecceitas definiri potest in nonnullis dictionariis tantum essentia rei, vel simplex quidditatis vel hypokeimenonis synonymum. Talis autem significationem propriam et utilitatem subtilem ex definitione removet. Quoniam haecceitas ad aspectus rei qui eam rem separatam faciunt spectat, quidditas spectat ad universas rei qualitates, aspectus rei qui ea cum aliis rebus partiri potest, et per quos partem generis rerum constituere potest.[3]
Duns Scotus hanc distinctionem facit:
Cum nomina sicut haecceitas, quidditas, noumenon, et hypokeimenon essentiam rei evocant, cuique sunt variationes subtiles, et ad varios essentiae rei aspectus dicunt. Haecceitas sic sivit Scotum invenire terram mediam in disceptatione de universalibus inter nominalismum et realismum.[5]
Socialis realitatis constructio, ethnomethodologia, et explicatio sermonis sunt maior cogitationis flumina quae annos 1960 novum sociologiae genus eloraborabant, sociologiam, philosophiam, et explicationem civiliem impellentia. Haroldus Garfinkel est conditor ethnomethodologiae, et magister Harvey Sacks, unius ex conditoribus explicationis sermonis. Nomen haecceitatis in suis Studies in Ethnomethodology ('Studiis in ethnomethodologia', 1963), ad exornandam natura] necessario indexicalem ullius expressionis, morum, vel rerum status. Apud eum, partes ostendunt ordinem socialem ad quam spectant intra condicionem ad cuius definitionem prosunt. Investigatio certarum condicionum in earum haecceitate est res ethnomethodologiae.
Garfinkel, in commentario usitate "Plenum Parsonianum" appellata (1988), nomine haecceitates usus est ad significare gravitatem infinitarum contingentiarum in condicionibus et rationibus.[6] Garfinkel ab Edmundo Husserl cum phaenomenologia, Bertrando Russell cum logica, et Nelson Goodman cum theoria perceptionis mutuabatur. Phaenomenologia est campus phaenomenorum per se investigatorum, et ergo videri potest hodiernum genus philosophicaum notionis mediaevalis haecceitatis, quamquam non earum quidditatem vel phaenomenon vel essentiam vehementius dicit, sed potius usus et perceptiones quae haec phaenomena fabricantur.
Gerardus Manley Hopkins Scoto usus est, quem, ad constructandam suam poeticam scaenae interioris theoriam, appellavit "rarissime venatus realitatis retextor."[7][8] Iacobus Joyce haeccitatis similiter usus est notione ad evolvendam suam saecularem epiphaniae notionem.[9]
![]() |
Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes! |