Sapientia adulescentulum amore defendit. Pictura a Meynier facta, circa 1810.
Personificatio sapientiae (Graece Σοφία, Sophia) in Bibliotheca Celsi Ephesi Turciae sita.
Veritas et sapientia historiam scribentem adiuvant. Pictura ab Iacobo de Wit, anno 1754 picta.
Sapiens dominabitur astris.
Sapientia sancta. Opus tectorium. Castellum Rosenau.

Sapientia (-ae, f.) vel sagacitas est facultas cogitandi et agendi per scientiam, experientiam, intellectum, prudentiam, et aestimationem.[1] Sapientia una ex quattuor virtutibus cardinalibus, et ut virtus consuetudo vel indoles ad actionem agendam summa sufficientia e re nata habetur. Quod indicat possessionem scientiae vel scientiae petitae ad tempora adhibenda, et vicissim homines, res, eventus, et tempora intellegenda, atque voluntatem et animum ingeniumque ad perceptionem, iudicium, et actum adhibendum pro optimo actionis cursu intellegendo.

Homines qui sapientiae student sapientes appellantur. Apud Graecos antiquos, homines qui sapientiam (Graece σοφία) docebant sophistae appellabantur.

Sapientia et sagacitas in lingua Latina

Differentia inter ambo verba exigua est.

Antiquitas classica

Graeci antiqui putabant sapientiam virtutem magni momenti, in deabus Meti Athenaque personificatam. Athena quidem dicebatur ex capite Iovis ortam esse, quae verbis figuraque depingitur fortis, aequa, misericors, casta.[2]

Nexus interni

Notae

  1. "Wisdom - Define Wisdom at Dictionary.com". Dictionary.com .
  2. S. Turnbill (12 Augusti 2011), "Athena, Greek goddess of wisdom and craftsmanship" (Goddessgift.com).

Bibliographia

Nexus externi

Vide Sapientia in Victionario.
Vide -wise in Victionario.
Vide sophont in Victionario.
Vicimedia Communia plura habent quae ad sapientiam spectant.
Res additae