Antinatalismus est doctrina quae hominem nasci malum esse praecipit. In historia Theognis[1], Sophocles apud Oedipus Coloneus[2], Liber Ecclesiastes[3] c et Liber Iob[4] cosmotheoriam antinatalistam scripserunt. Philosophi pessimistae sicut Abulola Moarrensis[5], Arthurus Schopenhauer[6], Aemilius Michael Cioran[7]. Petrus Wessel Zapffe[8] et David Benatar[9] antinatalistae erant. Quod ad superincolationem attinet, Aristoteles[10] et Thomas Robertus Malthus natalitatem humanam reprimere voluerunt, et motus voluntariae exstinctionis generis humani etiam exstinctionem gentis humani voluit contra eos qui natalismo favent.
Antinatalismus plerumque ad nimiam hominum multitudinem spectat quae planetae multa et gravia damna intulitː ita iam antiqui Graeci Iovem bellum Troianum ad onus quo Terra obruebatur sublevandum excitasse vulgo narrabant[11].