Fines
Forma
Gestio
Vita
Tabula aut despectus
Aprutium[1][2][3][4] est regio administrativa Italica, circiter 1 333 939[5] incolarum, media Italia sita, cuius caput est Aquila.
Aprutium est regio quae Italiane Abruzzo appellatur, aliquando tamen etiam veteri nomine Abruzzi. Cum enim olim Aprutium et Molisium unam regionem constituerent, ambo uniter appellabantur Abruzzi, id est forma pluralis nominis substantivi Abruzzo. Hodie, regionibus divisis ac Molisio regione propriae legislationis creato ad singularem formam nomen reversum est.
Nomen ipsum denotavit apte agros Sabinos, Vestinos, Marrucinos, apud ipsos Praetuttios (vulgo 'ad Praetutium', in scripta fuit Aprutium), qui fuerunt gens Picenorum fundatrix Interamniae Praetutianorum, hodie Italiane Teramo.
Stat mare Hadriaticum ad finem orientales. Limites regionales terrestres agnoscentur inter Picenum ad septentriones, Latium ad occasum solis et Molisium ad meridiem.
Geographia Aprutii est varia: de proceritate montium occidentalium -usque ad paene 3000 metrorum- satis brevi spatio terra conscendit ad colles, agros fluminibus percursos atque postremo ad longa litora harenosa maris Hadriatici. Saepe ad simplicitatem Aprutium dividitur in partes tres: partem montanam, fere circa urbem Aquilam extensam usque ad provincias Teatis et Interamniae Praetutianorum; partem mediam ex collibus vallibusque compositam; partem maritimam, velut sectionem orientalem trium provinciarum, quae mare attingunt.
Apennini in Aprutio habent cacumina maxima Montes Fiscellum 2912 m, Majellae 2795 m, et montes minores: Tetrictam (Italiane Monti della Laga), Ceraunii montes (Italiane Monti della Duchessa), Imeus Mons (Italiane: Forca Caruso) apud pagum Betifulum ad Lacum Scamnensem.
Fons et cursus primus Himeliae Tolenique fluminum.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aprutium spectant (Molise, Abruzzo). |
Situs geographici et historici: Locus: 42°13′0″N 13°50′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • Treccani |
Aemilia et Romania • Aprutium • Apulia • Basilicata • Bruttium • Campania • Forum Iulium et Venetia Iulia • Langobardia • Latium • Liguria • Marchia • Molisium • Pedemontium • Sardinia • Sicilia • Tridentinum et Tirolis Athesina • Tuscia • Umbria • Vallis Augustana • Venetia | |