Capitulum Ionicum ex Archilochio repertum, 500 a.C.n. aut paulo ante. Inscriptione (400–380 a.C.n.) sacrificia ad sepulcrum Archilochi facta referuntur. Museum archaeologicum Parium.
Toreuma quo epulum funebre ostenditur, repertum in Archilochio (c. 500 a.C.n.). Museum archaeologicum Parium.
Toreuma quo leo bovem adgrediens ostenditur, c. 500 a.C.n. Museum archaeologicum Parium.

Archilochium (Graece Ἀρχιλοχεῖον) fuit heroum Archilocho, poetae antiquo Graecorum, dedicatum, quod olim in Paro insula prope Paron urbem situm est.[1]

De rebus historicis

Archilochium aetate archaica a primordio, exeunte saeculo VI a.C.n. aedificatum est, et circiter anno 350 a.C.n. restitutum.[2] Quo heroo vel museo non solum Archilochus poeta Parius sed etiam Apollo Musae aliaque numina sacrificiis colebantur. Sunt qui dicerent etiam homines litterarum et studiorum causa hunc locum frequentasse, ut acroasibus, lectionibus poeticisque certaminibus interessent. Etiam fieri potest, ut librarium operum Archilochi et quorundam aliorum ibi conservaretur, et res heroi a quadam cultorum societate administrarentur.[3]

Secundum inscriptionem quae Mnesiepis dicitur (saec. IV a.C.n.) heroum aedificandum curavit Mnesiepes indigena, qui pro sociis loci hoc consilium oraculo Delphico approbavit.[4]

De aedificio et repertis archaeologicis

Archilochium extra ipsum Paron urbem erat, ad orientem, ut videtur. Fanum subdivale[5] Ionici ordinis. Sunt qui putent Archilochium, ipsum quoque gymnasium quoddam aut museum,[6] ad gymnasium urbis pertinuisse.[7]

Aliquot structurae heroi repertae sunt in variis partibus Paroeciae hodiernae, sicut capitulum Ionicum, fragmenta zophori cum toreumatis, nec non orthostatae, sed ubi steterit ignotum est. Ad Elitas versus inveniri hodie saepe existimatur.[8] Res ad heroum pertinentes inventae sunt a Paroecia ad orientem versus in ruinis "Trium Ecclesiarum" (Τριών Εκκλησιών), basilicae tribus navibus instructae, nec non in ripa orientali Elitas fluminis.[9]

Toreumatis zophoricis, quae inter reperta archaeologica sunt, epulum funebre Archilochi et leo bovem adgrediens repraesentantur. In ruinis duae inscriptiones notabiles repertae sunt: marmor Parium, sive chronicon Parium, et scriptum amplum quo vita et versus poetici Archilochi continentur.[10] Fieri potest, ut chronicon Parium Archilochio confectum esset et, ut exponeretur, parieti adfixum. Hoc nimirum est, cur in chronico tot nomina poetarum inveniantur.[11]

Res in Archilochio repertae Paroeciae in museo archaeologico Pario conservantur, praeter unam chronici Parii partem, quae Oxoniae in museo Ashmoleano retinetur.

Notae

  1. Hansen & Nielsen 2004; Stillwell & McDonald & McAlister 1976.
  2. Hansen & Nielsen 2004.
  3. Rotstein 2016.
  4. Rivoli 2020.
  5. Rivoli 2020.
  6. Rotstein 2016; Graham 2017.
  7. Stillwell % al. 1976.
  8. Hansen & Nielsen 2004.
  9. Rotstein 2016.
  10. Rotstein 2016; Stillwell & al. 1976.
  11. Rotstein 2016.

Bibliographia