Atomus[1] (Graece ἄτομος,[2] "individuus") est minima materiae pars quae elementum constituit, quae in partes minores, proprietates eiusdem elementi habentes, dividi non potest. Atomi diametrum plerumque fere centum picometrorum habent; tam parvae sunt, ut motus eorum, propter effectus quanticos, theoriis physicae classicae non praedici possint.
Atomus in denso medio nucleo consistit, nube electronum negative oneratorum cincto. Nucleus atomicus commixtionem continet protonum positive oneratorum et electrice neutra neutrona (excepto casu hydrogenii-1, solum stabilis nuclidi nulla neutrona habentis). Electrona atomi ad nucleum a vi electromagnetica conligantur. Similiter, atomi inter se ligaminibus chemicis ligatae manere possunt, moleculas formantes. Atomus quae aequalem protonum electronumque numerum continet electrice est neutra; aliter, onus vel positivum vel negativum habet, ergo est ion. Atomi in genera describuntur secundum numerum protonum neutronumque in nucleo habitum: numerus protonum elementum chemicum constituit, et numerus neutronum elementi isotopum constituit.[3] Protona et neutrona e quarciis deducuntur.
Atomi secundum numerum protonum in systemate periodico numerantur.
Democritus philosophus Graecus erat, qui cogitabat omnem materiam non esse dividuam. Isidorus Hispalensis docebat:
Lucretius de atomis dixit in carmine de Rerum Natura: "semina rerum" (1.59) nominat.
Antonius Laurentius Lavoisier saeculo duodevicensimo elementa chemica definxit. Secundum Lavoisier, elementum est materia quae per rationes chemiae non in alias materies solvi possunt; quod non est elementum est compositum. Nunc scimus composita ex atomis complurium elementorum facta esse; elementa autem ex atomis tantum iisdem. Exempli gratia, aqua, H20, duas atomos hydrogenii et unam atomum oxygenii habet; aqua non est elementum, sed compositum.
Per saeculum undevicensimum, homines chemiae et physicae periti de forma et actionibus atomorum cogitabant. Anno 1869, Demetrius Mendeleev systema periodicum primum edidit, ubi videntur magnitudines et formae atomorum omnium elementorum. Anno 1898, Maria Curie non modo uranium sed alia quoque elementa radioactivitatem habere demonstravit. Anno 1913 Nicolaus Bohr exemplar formae atomorum fecit persimile ei quo iam utimur: descripsit quomodo electrona ambitus circum nucleum faciant.
Si numerus electronum inaequalis numero protonum sit, non de atomo, sed de ionte dicitur.
Artes chemica et physica sunt scientiae, quae de atomis docent: chemica docet atomos et ionta fingere molecula et alias structuras materiei; physica docet de compositione atomorum et de transmutatione atomorum (fissione vel fusione nucleorum).
Vicimedia Communia plura habent quae ad atomos spectant. |