Austria Romana hereditatem historicam et culturalem temporis Imperii Romani in regionibus, quae his diebus partes Austriae sunt, tractat. Vox saeculo undevicesimo introducta est.
Omne Austriae hodiernae territorium sive Imperio Romano subiectum sive curcuitione quadam affectum erat. Omnia territoria a Danubio in meridem spectantia a primo saeculo exeunte partes Imperii Romani fuerunt ad provincias Raetiam, Noricum et Pannoniam pertinentes. Tantum regiones a Danubio in septentriones spectantes (Mühlviertel, Waldviertel et Weinviertel) in Barbarico sitae erant. Tamen copiae Romanae saepe Danubium transierunt, ut incursiones vel pericula ex his regionibus imminentia defenderent. Plerumque autem Germani, qui ultra amnem habitaverunt, Romanis emendo et vendendo familiariter uti consueverunt.
Sescenti anni imperii Romani in Austria in varias tempestates dividi possunt: