Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Ovilava[1] sive Ovilavis[2] (hodie Theodisce Wels) est urbs circiter 61 000 incolarum provinciae Austriae Superioris ad flumen Trunam sita. Urbs et tempore Imperii Romani et Medio aevo floruit. His diebus cuiusdam momenti oeconomici est regionalis propter officinas ibi sitas et mercatus semper habitos.
Nomen accuratum urbis tempore Imperii Romani disputatur: Huius temporis plerumque nomen "Ovilava" usurpatur, Gerardus Winkler autem argumenta profert, ex quibus conicit nomen antiquum "Ovilavis" fuisse; Ovilavis per "Wellis" postremo in "Wels" mutatum esse facilius intellegi (cf. notam ad "Ovilavis").
Fontes antiqui sunt Itinerarium Antonini, ubi "Ovilavis" legitur[3], et Tabula Peutingeriana, in qua - forsitan perperam - nomen Oulilia scriptum est.[4] Ad hoc exstant lapides, in quibus non nisi paucae litterae nominis - semper sine litteris finalibus - inveniuntur. In Vita Sancti Severini, quae res in Norico saeculo quarto exeunte demonstrat, Ovilavae mentio non fit.
Ex fontibus sequentia nomina deduci possunt:
Die 12 Ianuarii 1519 Ovilavae mortuus est Maximilianus I, imperator Sacri Romani Imperii.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovilavam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°9′0″N 14°1′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon |
Anisia · Brigantium · Campitemplum · Cetium · Clagenfurtum · Comagenis · Ferreum Castrum · Graecia · Lentia · Ovilava · Pons Aeni · Salisburgum · Veldidena · Vindobona | |