Vide etiam paginam discretivam: Brunopolis (discretiva)
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Brunopolis[1] (-is, fem.) (alia nomina: Brunecca[1], Brunecium[1]) (Italiane: Brunico; Theodisce: Bruneck; Ladinice: Bornech) est Urbs Italiae et municipium, circiter 16 050 incolarum, in Regione Tridentino-Athesia Superiori/Tirole Meridionali ac in Libera Provincia Bauzanensi situm. Urbani Brunopolitani vel Brunicenses appellantur.
Brunopolis est caput Communitatis Comprehensorialis Pustriosanae.
Brunopolis paucis kilometris a Sebato abest.
Magna pars hominum ibi lingua Theodisca, quamquam multi etiam Italice ac Ladinice loquuntur accurate:
Anno | Italiane | Germanice | Dolomiana Latina lingua |
---|---|---|---|
2012 | 15,24% | 82,47% | 02,29% |
Tempore antiquo praeromano locus haud habitatio usus est paludibus adessentis et Byrrha saevienta. In antiquitate et Celtae et Raeti incolebant cicumfertiis. In medio aevo ab terris ultra Brennum montem et per vallem Hisaram Baiuvarii advenebant.
Urbs sic appellata, quia ab episcopo Brunone condita est. De oppido primum anno 1256 mentio facta est. Vero partis urbis Ragenis testimonia de saeculo X narrant quae fondata multo ante fuit.
Anno 2006 sollemnia septem et semisaecularia celebrata sunt.
Urbe facultas Universitatis Studiorum Bauzanensis sita est ubi administratio docta est. Lectiones linguae germanicae, italianae et anglicae sunt.
Etiam scholae in Brunopoli gradus educationis secundi tres et primarii una sunt.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Brunopolim spectant. |
![]() |