Wikidata Caiania
Res apud Vicidata repertae:
Caiania: insigne
Caiania: insigne
Caiania: vexillum
Caiania: vexillum
Regiones Finniae
Civitas: Finnia
Locus: 64°30′0″N 28°0′0″E
Nomen officiale: Kainuu, Kajanaland
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Northern Finland Regional State Administrative Agency
Territoria finitima: Carelia Septentrionalis, North Savo, North Ostrobothnia, Carelia

Forma

Area: 22 687.86 chiliometrum quadratum
Caput: Caianeburgum

Vita

Incolae: 71 683

Commemoratio

Paean: Nälkämaan laulu

Tabula aut despectus

Caiania: situs
Caiania: situs
Solis occasus Caianiae, hieme visus

Caiania[1] seu Quaenia[2] (Finnice Kainuu ; Suecice Kajanaland) est regio Finnica in provincia Uloa sita. Habet circiter 84 000[3] incolas, sed numerus eorum semper decrescit quod agricultura loci non est fructuosa. Regio erat media provinciae historicae Ostrobothniae pars, et per eam Careli attingere potuerunt Sinum Bothnicum.

Historia

Lapponi Caianiam ab origine colentes venatione et piscatu vivebant. Saeculo septimo decimo Petrus Brahe, gubernator generalis Finniae, hortatus est Finnos ut in Caianiam adirent, regionem liberam, omnium vectigalium statuens. Voluit enim terram, quam Russi ex orientali latere minabantur, incolis frequentioribus repleri. Novi coloni, maxima e parte agricolae, plerumque a Savonia venerunt; ergo lingua eorum dialecti Savonianorum simillima est. Caiania erat pars provinciae historicae Ostrobothniae, sed anno 1634 factus est Kexholmensis Comitatus.

Geographia

Pagi finitimi sunt Ostrobothnia Septentrionalis, Savonia Meridionalis, Savonia Septentrionalis, et Russia. Caput et urbs maxima est Caianeburgum. Continet montes, lacus, et silvas plurimas (terra regionis ad 95% silvestris est): itaque insigne silvam sempervirentem monstrat. Numerus incolarum graviter decrescit omnibus annis ob infructuosam loci agriculturam. Anno 2006, Caiania habuit maximam dicrescentiam incolarum in Finnia (– 1.1%).[4]

Origo nominis

Origo nominis Latini Caianiae est res controversa inter glottologicos Finnicos: sunt qui opinantur ex coniunctione ortum esse inter Kainuu (nomen Finnicum regionis) et Kvenland (nomen terrae historicae in Finnia australi).

  1. Terra Paludosa. Secundum placita Joukonis Vahtola, professoris Universitatis Uloensis, Kven et Kainuu ambo e verbo Protogermanico *χwainō 'terra paludosa' deducuntur; sed *χwainō idem esse ac Kainuu nullus fons adseverat.
  2. Cavum. Secundum Jormam Koivulehto, professorem philologiae Germanicae apud Universitatem Helsingiensem, Kainuu e verbo Germanico *gain- 'cavum' vel 'os' deducitur; facile enim credimus Kven et Kainuu nullam conexionem historicam habere, dialectis nonnullis Satagundiae verbo antiquo kainu 'palus retinaculis in scoldias' etiam utentibus.

Subdivisiones

Municipia Caianiae

Subregiones

Sunt duo subregiones:

Municipia

Sunt novem municipia:

1. Caianeburgum
2. Vaala
3. Paldamo
4. Ristiiarvi
5. Aythyopolis

6. Kuhmo
7. Suomussalmi
8. Hyrynsalmi
9. Puolanka

Notae

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. (Helsinkii, 2001). ISBN 951-0-22506-1
  2. Catalogus Nominum Latinorum Regionum Fennicarum apud Vicipediam Fennicam
  3. Statistics Finland: Kainuu—84 350 die 31 Decembris anni 2006.
  4. Statistics Finland, Kainuu: –1.1 anno 2006.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caiania spectant.
Regiones Finniae

Alandia · Birkaria · Caiania · Carelia Meridionalis · Carelia Septentrionalis · Finnia Media · Finnia Propria · Kumoënsis Vallis · Lapponia · Nylandia · Nylandia Orientalis · Ostrobothnia · Ostrobothnia Centralis · Ostrobothnia Meridionalis · Ostrobothnia Septentrionalis · Päijänne Tavastia · Satagundia · Savonia Meridionalis · Savonia Septentrionalis · Tavastia