Silva est communitas organismorum, in qua arbores quadam symbiosi inter se et cum aliis organismis coniunctae adsunt. Arbores maiorem materiae biologicae ("biomassae") partem constituunt.[1] Aliae culturae quid sit silva, cuius magnitudinis et cuius compositionis, aliter definiunt, aream quidem esse arboribus plenam consentire solent.[2]
Silvae fere 9.4 centesimas faciei terrae (sive 30% continentium) tegunt; ante industriae conversionem fere 15.6 centesimas (sive 50% continentium) tegebant. Habitationem praebent variis organismis, ab animalibus usque ad edapha, cyclum aquae moderantur, solum conservant. Quare silvae partes maximi momenti in biosphaera agunt.
Silvae omnibus in regionibus, quae arboribus crescendis idoneae sunt, inveniuntur, nisi incrementum igni frequenti aut aliis calamitatibus naturalibus aut actu humano impeditur.
Regiones inter latitudines 10° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus plerumque a silva pluviali tropicorum tectae sunt, latitudines inter 53°N et 67°N silva boreali sive taiga. Silvis, in quibus angiospermae praevalent, plures species esse solent quam illis, qua gymnospermae (silvae pinophytorum sive montanae), praeter paucas.
Silvae varie distingui sive dispertiri possunt. Inter alias sunt:
Silvae praecipue triplici usui sunt: usui oeconomico, oecologico (protectio circumiectorum naturalium) et sociali (relaxatio). Quidam usus silvae sine opera humana efficiuntur (ut puta creatio oxygenii), alii silvicultura fiunt (ut puta semitae viarum). Possessoris silvae est varios usus praebere. Si silvae ita in usu sunt, ut conserventur, silvicultura vocatur durabilis.
Ab initio homines, qui venatu ac collecto vivebant, iis, quae silva praebebat, opibus naturalibus utebantur. Praeter animalia etiam herbae, bacae, fungi, resina et similia iis usui erant. Pecora et armenta ibi pastum agebantur, mella ac ligna petebantur. Mox lignum arborum etiam ad aedificandum adhibebatur. Cum saeculo duodevicesimo incipiente penuria ligni sentiretur, silvicultura orta est, qua continua ligni subvectio, tum primarii energiae fontis, confirmaretur. Ita silva saepe foresta facta est, ubi oecosystema naturale cum plantis commutatum est, quae efficientia humana locum occupaverunt.
Nimia spoliatione silvae etiam deletae sunt vel delentur. In nonnullis regionibus mediterraneis, silvae non iam inveniuntur, cum homines arbores ceciderint, ut exempli gratia naves aedificarent. Simili modo hodie multis in terris silvae in periculo sunt.
Etiam industria silvis detrimento esse potest: Complures arbores propter pollutionem aeris sunt aegrae.
Multi homines silvas ad recreandum intrant, ut iter faciant et animalia silvestria videant.
2008 | 2009 | 2010 | |
---|---|---|---|
('000 km2) | ('000 km2) | ('000 km2) | |
Australia | 1511 | 1502 | 1493 |
Brasilia | 5239 | 5217 | 5195 |
Canada | 3101 | 3101 | 3101 |
Sinae | 2013 | 2041 | 2069 |
Unio Europaea | 1559 | 1564 | 1569 |
Germania | 111 | 111 | 111 |
India | 681 | 683 | 684 |
Indonesia | 958 | 951 | 944 |
Iaponia | 250 | 250 | 250 |
Russia | 8090 | 8090 | 8091 |
Civitates Foederatae Americae | 3033 | 3036 | 3040 |
Orbis terrarum | 40318 | 40261 | 40204 |
Vicimedia Communia plura habent quae ad silvas spectant. |