Superficies ligni nonnullas proprietates exhibet.
Nodus in arbore in Horto Deorum, vivario publico Fontibus Coloratensibus in urbe Colorati sito, Octobri 2006.
Nodus in ligno.

Lignum est textura dura et fibrosa in multis arboribus inventa. Pro fomiti et materia constructionis centies milia annorum adhibitum est. Lignum est res organica, naturalis fibrarum cellulosarum composita, quae sub intentione est fortis, atque in matrice lignini condita, quod compressioni resistit. Lignum ut xylema secundarium in caulibus arborum aliisque plantis ligneis gignitur. Vivas sustinet arbores, plantarum lignearum facultatem faciens ut eae magnae crescant vel sibi perstent. Lignum se interponit in translationem aquae et nutrimentorum ad folia et alias texturas crescentis.

Verbum lignum etiam ad alias plantarum materias spectare potest quibus sunt proprietates similes, et ad materiem ex ligno, assulis, vel fibra effectam. Multi homines lignum adhibent ut initium ignis faciant et domus aedificent.

Nodi

Nodus est quoddam genus imperfectionis in materie, quod technicas ligni proprietates adfici potest, plerumque deterius,? sed pro effectu oculorum adhiberi potest. In tabula in longitudinem serrá secata, nodus apparebit ut solida et rotundum fere materie (usitate obscurius) circa quam nota materiei relictae "fluit," separando et iterum coendo. Intra nodum, cursus notae usque ad nonaginta gradibis a cursu quotidiani ligni variatur.

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad lignum spectant.
Vide lignum in Victionario.